PERG_Cerny_18621222
CZ-ANM > Cerny > PERG_Cerny_18621222
highMonasterium
Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
View
Translation
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
NOS RECTOR ET ALMA AC ANTIQUISSIMA
CAES. REG. CAROLO FERDINANDEA UNIVERSITAS PRAGENA
LECTURIS SALUTEM!
Laudabile imprimis majorum nostrorum est institutum, ut, qui honestis studiis atque artibus sese
dediderunt, in iisque eminentem fecerunt progressum, academicis honoribus condecorentur.
CUM ITAQUE CLARISSIMUS VIR
TOMAS ČERNÝ
Bohemus Nymburkensis
disciplinis juridicis omnem navasset operam, et in tentaminibus, ut ajunt rigorosis ex universa jurisprudentia singularis eru-
ditionis dedisset specimina, omniaque, quae pro suprema doctoratus laurea ex praescripto legum requiruntur, praeclare
praestitisset, Nos aequissimis ejus precibus deferre volentes, Virum hunc clarissimum anno 1862 die 22. Decbr.
JURIS UNIVERSI DOCTOREM
renunciavimus, tribuentes ei immunitates, jura et privilegia omnia, quaecunque huic dignitati in hac alma Universitate
Augustorum munificentia sunt concessa. In quorum omnium fidem ei diploma hoc publicum majori Universitatis sigillo
munitum, nec non manu nostra subscriptum dari curavimus.
PRAGAE die 22. Decembr. 1862.
Dr. Jos. Löschner,
h. t. Universitatis Rector
J. U. D. Joannes eques de Limbeck,
h. t. decanus facultatis
juridicae
J. U. D. Joannes Maur. Schlupp,
caes. consiliarius, Prof. Jur. publ. et ord.
h. t. Prof. Coll. jur. praet. Prodecanus,
J. U. et Phil. Dr. Petrus Mischler,
c. r. prof. oecon. polit. publ. et ord.
Promotor
Franciscus M. Pelzel,
c. r. Universit. Syndicus
et Notarius.