Research catalogue

Explore the charters

Search simply first. Refine only when the research question requires it.

123-VI|6

CZ-APH > AMK > 123-VI|6

Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
Page 1 / 4
123-VI|6, page 1
View
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
Litera seu Privilegium de Consensu Capituli
Pragen(sis) super vendendis bonis ep(iscop)alibus minus utilibus
pro solvendo Castro Hyrstein.
Ao(nno) D(omi)ni: 1331. 14 k(a)l(enda)s Octob(ris)
Nos Dyrzizlaus Dei et Ap(osto)lice Sedis gratia Praepositus,
Henricus Decanus, Thomas Archidiaconus, Predborius Scho
lasticus, totumque Capitulum Eccl(esi)e Pragen(sis). tenore
presentium notum facimus Universis, quod quia venerabilis
in Chro(isto) Pater et D(omi)n(u)s n(oste)r reverendus, D(omi)n(u)s Johannes ejusdem
Pragen(sis) Ep(iscopu)s conditionem sue Eccl(esi)e et n(ost)re cupiens facere
meliorem, et prospiciens eius meliorationem profuturam,
emit Castrum dictum Hyrstein, pro trecentis sexagenis denario
num grossorum Pragen(sium). pro Ep(iscop)atu Eccl(esi)e Pragen(sis) antedicte
Seque ad solvendam eandem pecuniam obligavit, quam quia de sua
propria pecunia ad presens solvere non valet aliqua ratione:
Id(e)o nolentes tam utile clenodium negligere Eccl(esi)e, et Ep(iscop)atui
applicari, communi deliberatione et unanimi voluntate
habita n(ost)rum p(re)bemus Assensum et Consensum, ut p(re)fatus
D(omi)n(u)s n(oste)r, D(omi)n(u)s Joannes Ep(iscopu)s Pragen(sis) possit et valeat
de bonis sui ep(iscop)atus et possessionibus minus utilibus
vendere ad Sumam trecentarum Sexagenarum, et exsolvere
debitum, in quo pro emptione Castri supradicti fore
dignoscitur obligatus. In cujus rei testimonium
p(re)sentes literas fieri et Sigillo C(a)p(itu)li n(ost)ri jussimus com
muniri. Datum apud Eccl(esi)am p(re)dictam Pragen(sem)
Anno D(omi)ni Millesimo, trecentesimo, tricesimo primo.
decimo quarto k(a)l(enda)s octobris.
Locus Sigilli
C(a)p(itu)li Prag(ensis)

Scholarly transcription markup

(text)
Expanded abbreviation; the letters in parentheses are supplied.
~text~
Minor uncertainty.
|text|
Serious uncertainty.
¦text¦
Fragile reading.
<text>
Contextual reconstruction not securely visible.
# / #3w
Visible but unreadable writing.
^3w^ / ^2l^
Physically missing or damaged passage.