Research catalogue

Explore the charters

Search simply first. Refine only when the research question requires it.

171-VIII|8

CZ-APH > AMK > 171-VIII|8

Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
Page 1 / 2
171-VIII|8, page 1
View
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
Clemens ep(iscopu)s seruus seruor(um) dei Vniuersis xp(ist)i fidelibus presentes litteras inspecturis Salt(em) et ap(osto)licam
ben(edictionem). Splendor paterne glorie qui sua mundum illuminat ineffabili claritate pia uota fidelium de clementissima ipsius
maiestate sperantium tunc precipue benigno fauore prosequitur cum deuota ipsor(um) humilitas sanc|tor(um)| meritis et
precibus adiuuatur. Cupientes igitur ut eccl(esi)a Pragen(sis) sub honore et uocabulo beati Viti martiris fundata in
qua beator(um) eiusdem Viti Wenceslai Georgy Adalberti Egidy Ludmille et Stanislai corporum cum nonnullor(um) alior(um)
sanctor(um) corporibus sicut asseritur requiescunt congruis honoribus frequentetur et ut xp(ist)i fideles eo li
bentius causa deuotionis confluant ad eandem quo ibidem uberius dono celestis gratie conspexerint se refectos de
omnipotentis dei misericordia et beator(um) Petri et Pauli ap(osto)lor(um) eius auc|toritate| confisi omnibus uere penitentibus
et confessis qui in Quatuor principalibus beate Marie Virginis domini n(ost)ri ac die|bus| sanctor(um) Viti Wenceslai
Georgy Adalberti Egidy Ludmille et Stanislai festiuitatibus prefatam eccl(esi)am deuote uisitauerint annuatim Vnum Annum
et Vnam Quadragenam de iniunctis eis penitentyis singulis uidelicet diebus festiuitatum ipsar(um) quibus eccl(esi)am ipsam
uisitauerint ut prefertur misericorditer relaxamus. Dat(um) Auinion(e) ij Non(as) May Pontificatus n(ost)ri Anno Quarto.;

F. Barr.

Scholarly transcription markup

(text)
Expanded abbreviation; the letters in parentheses are supplied.
~text~
Minor uncertainty.
|text|
Serious uncertainty.
¦text¦
Fragile reading.
<text>
Contextual reconstruction not securely visible.
# / #3w
Visible but unreadable writing.
^3w^ / ^2l^
Physically missing or damaged passage.