Research catalogue

Explore the charters

Search simply first. Refine only when the research question requires it.

356-XIV|27

CZ-APH > AMK > 356-XIV|27

Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
Page 1 / 2
356-XIV|27, page 1
View
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Amen. Iohannes dei gracia Sancte Pragen(sis) Ecclesie Archiep(iscop)us aplice sedis legatus. Ad perpetuam rei memoriam. Inter sollicitudines multiplices nostris humeris incumbentes illud
nobis meditandum occurrit precipue qualiter operibus mi(sericordi)e diuinam possimus consequi mi(sericordi)am iuxta quod scriptum est beati mi(sericordi)cordes quoniam ip(s)i mi(sericordi)am consequentur. Sane frequencius in animo
n(ost)ro reuoluentes qualiter pauperes p(re)sbit(er)i et alij cl(er)ici necnon scolares nostre Pragen(sis) eccl(esi)e atq(ue) dioc(esis) in ip(s)os infirmitat(is) contingit p(ro)pter penuriam hospicioru(m) et diuturnam carenciam circa sicut iacere in plateis ciuitatib(us) et burgo(rum)
ac transeuntib(us) mendicare in obprobrium tocius status cl(er)icalis et scandalum plurimorum. Cupientes igitur h(uius)mo(d)i ip(s)orum infirmo(rum) inopie quantu(m) nobis ab alto co(n)ceditur compati pariter et subuenire Ad honorem dei om(n)i
potentis et beatissime virginis marie genitricis d(omi)ni nostri ih(es)u xp(ist)i de consilio et expressa voluntate Capituli nostri Pragen(sis) eccl(esi)e ereximus et construximus de p(ro)prijs op(er)ib(us) hospitale nouum in vinda ciuitatis Castrum Pragen(se)
pro t(a)lib(us) pauperibus et scolaribus sub titulo et honore sanctorum Anthonij Confessoris et Elizabeth vidue et eidem hospitali d(i)c(t)orum bona in hereditarij iurium p(ro)p(ri)etate n(ost)re conquisita videlicet in villa Hostywa ciuitatem Pragen(sem)
attinent(ia) cum aquis et siluis ad ipsam circa spectantibus ibide(m) Item in villa Walow decem et octo gross(os) ann(ui) census Item in villa Lytowissch quatuordecim sexagenas grossorum Pragen(sium) annui census Item
in villa Vssieliss vigintisex sexagenas grossorum Pragen(sium) donacionum census cum omnibus libertatibus iuribus pratis pascuis communitatib(us) limitibus atq(ue) p(er)tinencijs ex pleno donamus prout eadem bona hactenus tenuimus
et possedimus damus concedimus conferimus donamus appropriamus atq(ue) incorporamus et in ius ac p(ro)prietatem ip(s)ius hospitalis transferimus per ipsum hospitale seu p(ro)curatorem ipsius qui pro tempore fuerit regenda habenda
et possidenda p(er)petuis temporibus pacifice et quiete. Adicientes et statuentes q(uod) p(ro)curator iamdicti hospitalis siue cl(er)ic(us) siue laicus siue c(on)iugat(us) ex(ist)at de cetero debeat manualis et singularis annis Coram nobis seu successoribus nostris Archiep(iscop)is
Pragen(sibus) qui pro tempore fuerint seu nostris commissarijs de officio regiminis et administracionis dicti hospitalis facere tenebitur debitam racionem. Item volumus statuimus et ordinamus de h(uius)mo(d)i p(ro)curator dicti hospitalis
recipere et colligere debeat et teneatur ad hospitale ip(s)um omnes p(re)sbit(er)os alios quoq(ue) pauperes cl(er)icos chori et scolares scole nostre eccl(esi)e Pragen(sis) infirmos et debiles qui hec cum humilitate debita pecierint et illis durante infirmitate
ip(s)orum prouidere de victu competenti et lectisternijs oportunis. Si postea in illis non conuenientib(us) neq(ue) certantibus alios valitudinarios p(re)sbit(er)os ciuitatis et dioc(esis) nostre Pragen(sis) qui p(ro)pter senectutem commode seruire non possunt inuita
consilium et mandatum nostrum seu Archiep(iscop)i Pragen(sis) qui pro tempore fuerit et ip(s)is victum et amictum iuxta suam possibilitatem congrue ministrare. Debet autem et tenetur p(re)fatus p(ro)curator hospitalis cl(er)icorum singulis septi
manis in eodem hospitali legere uel p(ro)curare legi p(er) alium duas missas videlicet s(an)c(t)i crucis p(ro) infirmis in eodem non extatutis. Ne autem ereccio hospitalis iamdicti fiat ad p(re)iudicium et siue dampno parochialis eccl(esi)e sancti b(e)n(e)dicti
in vinda ciuitatis statuimus volumus et ordinamus liberi beniuolo plebanus tunc temporis date eccl(esi)e p(ar)ochialis sancti benedicti et exp(re)sso accedente ad hoc consilio de p(ro)uentibus p(re)fati hospitalis n(ost)ri singulis annis
p(er)petuis temporibus soluere debeat vnam sexagenam grossorum Pragen(sium) p(le)bano eccl(esi)e sancti benedicti p(re)dicte pro offertorio et suo interesse medietatem videlicet in festo sancti georgij et medietatem in festo sancti galli. Quiquide(m)
plebanus sancti benedicti debet ministrare infirmis et alijs in p(re)fato hospitali degentibus omnia ecclesiastica sacramenta et eos qui alibi sepulturam no(n) elegerint sumptib(us) ip(s)orum et eccl(esi)e sue sepulturam de contingentibus ad funera
exequias nichil penitus obmittendo. Et ne in posterum inter ip(s)um plebanum sancti b(e)n(e)dicti et p(ro)curatorem p(re)fati hospitalis d(i)c(t)orum questio aut dubium pro offertorio quod in ip(s)o hospitali obueniet emergat duximus disponend(um)
et ordinamus q(uod) h(uius)mo(d)i offertorium quod in dicto hospitali quandocumq(ue) seu quomodocumq(ue) p(ro)uenerit ad ip(s)um hospitale qui erunt pro tempore uel ad non extatutis ad p(ro)uisionem tunc ibidem officiansium p(ro)uenibit quia
sexagena census p(re)dicte p(le)bano ut p(re)fertur p(er) p(re)fatum eidem p(le)bano damus tam pro offertorio quam pro suis laboribus pleniter satisfactum. Preterea volumus disponimus et ordinamus q(uod) p(ro)curator hospitalis cl(er)icorum sup(ra)d(i)c(t)i
qui pro tempore fuit soluere debeat singulis annis in festo beati e(m)m(er)ani abbatis duas sexagenas grossorum Pragen(sium) d(omi)nis decano et Capitulo eccl(esi)e nostre Pragen(sis) in anniuersario bone memorie wagsin solennus medici de noua
domo Canonici Pragen(sis) eodem die more aliarum porcionum diuidendas. Similiter in anniuersario pie recordacionis d(omi)ni watawogij decani et griborij archidiaconi lubomericen(sis) Canonicorum eccl(esi)e nostre Pragen(sis) qui
occurrit die sequenti post festum sancte marie magdalene duas sexagenas grossorum Pragen(sium) more aliarum porcionum ut p(re)mittitur diuidend(as). Insuper licet felicis recordacionis Albertus filius farossij de podiebrad(is) fundauit d(i)c(t)am
Altare sancti wenceslai in n(ost)ra Pragen(si) eccl(esi)a inter alia ordinauerit ut minister eiusdem altaris debeat colligere et fouere pauperes infirmos cl(er)icos chori et scole eccl(esi)e Pragen(sis) per dies quatuordecim duntaxat prout in l(itte)ris ereccionis
dicti altaris plenius continetur. Tamen idem altari(st)a p(ro)pter defectum et carenciam hospicij ubi infirmos locaret cl(er)icos docente experiencia infirmis cl(er)icis non prouidit inopijs sic neq(ue) collegit eosdem prout ad hoc credebatur tenebatur
Propter quod ne tales infirmos cl(er)icos singulariter eccl(esi)e nostre Pragen(sis) contingat tali inopie et p(er)iculis subiacere dictum hospitale ut p(re)fertur ereximus et eundem altari(st)am ac successores suos qui pro tempore fuerint ab illo onere colli
gendi et nutriendi cl(er)icos infirmos ut p(re)mittitur absoluimus ac in ip(s)um esse volumus supportatum. Ita tamen vt p(re)fatus minister altaris soluat cl(er)icis qui sunt p(ro) t(em)p(or)e pro h(uius)mo(d)i onere expensarum soluat singulis annis p(er)petuis t(em)p(or)ib(us)
vicario p(re)dicte nostre in eccl(esi)a nostra Pragen(si) qui pro tempore fuit quatuor sexagenas grossorum denar(iorum) Pragen(sium) per medium in festo sancti georgij et per medium in festo sancti galli pro quibus pecunijs dictus vicarius noster compare
et p(ro)curare tenebitur cl(er)icos chori alibus eccl(esi)e nostre Pragen(sis) illis p(re)sertim quibus desunt amictus qu(i)s(que) ad honorem et diuinas bacchancias ad e(x)p(er)ienciam alijs in e(x)hibicionem que p(re)fatus albertus per ministrum d(i)c(t)i altaris fieri vo
luit in suo robore p(er)mansuris. Vt igitur p(re)libata nostra fundacio ereccio donacio atq(ue) ordinacio p(er)petuis temporibus maneat inuulsa et illibata atq(ue) firma iussimus p(re)sentes litteras fieri et sigillorum nostrorum et Capituli n(ost)ri
Pragen(sis) eccl(esi)e munimine roborari. Datum et actum Prage Anno d(omi)ni millesimo trecentesimo septuagesimo quinto jndiccion(e) xiij die septima mensis Iulij

Nos quoq(ue) h(uius)mo(d)i decanus p(re)positus archidiacon(us) adalbertus scolasticus tociusq(ue) Capitulum eccl(esi)e Pragen(sis) publice recognoscimus et confitemur q(uod) super ereccione concessione donacione disposicione ordinacione ac omnibus et singulis sup(ra)sc(ri)ptis
et quolibet eorum vna cum p(re)fato reuerendo in xp(ist)o p(at)re et d(omi)no nostro d(omi)no Iohanne p(re)dicte eccl(esi)e Pragen(sis) Archiep(iscop)o aplice sedis legato solempnem tractatum ac diligentem deliberacionem habuimus atq(ue) omnibus et singulis p(re)missis annuimus
et consensimus ac p(re)sentibus consentimus et ad ea omnia et singula nostrum expressum consensum et beniuolum assensum adhibuimus et p(re)sentibus adhibemus et in eorum robur p(er)petuum et euidens testimonium p(re)sentes litteras sigilli Capituli n(ost)ri
appensione fecimus communiri.

Scholarly transcription markup

(text)
Expanded abbreviation; the letters in parentheses are supplied.
~text~
Minor uncertainty.
|text|
Serious uncertainty.
¦text¦
Fragile reading.
<text>
Contextual reconstruction not securely visible.
# / #3w
Visible but unreadable writing.
^3w^ / ^2l^
Physically missing or damaged passage.