700-XXV|5
CZ-APH > AMK > 700-XXV|5
highMonasterium
Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
View
Translation
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
Johannes ep(iscopu)s seruus seruo(rum) dei Dilecto filio Decano eccl(esi)e sancti Apollinaris Pragen(sis) Salt(em) et ap(osto)licam ben(edictionem). Dignum arbitramur et congruum ut illis se reddat sedes ap(osto)lica gratiosam quibus ad id p(ro)p(ri)a uirtutum merita laudabiliter suffragantur. Volentes itaq(ue) dilectum filium Hanconem Wenceslai de Luthomericz clericum Pragen(sis) dioc(esis) apud nos de uite ac mo(rum) honestate aliisq(ue) p(ro)bitatis et uirtutum meritis multipliciter comendatum ho(rum) intuitu necnon consideratione Carissime in xp(ist)o filie n(ost)re Sophie Roman(orum) et Boemie Regine Illustris p(ro) ip(s)o Hancone dilecto suo nobis super hoc humiliter supplicantis fauore p(ro)sequi gratioso discretioni tue per ap(osto)lica scripta mandamus quatinus si per diligentem examinationem eundem Hanconem bene legere bene construere et bene cantare ac congrue loqui latinis uerbis et alias ad curatum beneficium obtinendum ydoneum esse reppereris uel etiam si ip(s)e Hanco non bene cantaret dumodo in tuis manibus iuret ad sancta dei euangelia q(uo)d infra Annum a temp(or)e examinationis hui(us)modi computandum bene cantare addiscet cum cura uel sine cura et si forsan ita esse non inueneris ip(s)eq(ue) Hanco non bene cantet et no(n) iurauerit ut p(re)fertur dumodo ip(su)m alias post eandem examinationem ad obtinendum beneficium sine cura ydoneum esse reppereris super quibus tuam conscientiam oneramus sine cura dumtaxat beneficiu(m) ecclesiasticum consuetum clericis secularibus assignari cuius fructus redditus et p(ro)uentus si cum cura Vigintiquinque si uero sine cura fuerit Decem et Octo marcha(rum) argenti secundum taxationem deci
me ualorem annuum non excedant ad collationem p(ro)uisionem p(re)sentationem seu quamuis aliam dispositionem dilecta(rum) in xp(ist)o filia(rum) Abbatisse et Conuentus Monasterij sancti Georgij in Castro Pragen(si) ordinis sancti Benedicti co(mmun)iter uel diuisim pertinens siquid uacat adp(re)sens uel cum uacauerit quod dictus Hanco per se uel p(ro)curatorem suum ad hoc legitime constitutum infra unius mensis spatium postquam sibi uel eidem p(ro)curatori uacatio illius innotuerit duxerit acceptandum eidem Hanconi post acceptationem hui(us)modi cum omnibus iuribus et pertine(n)tiis suis donationi tue auctoritate n(ost)ra reserues districcius inhibendo eisdem Abbatisse et Conuentui ne de beneficio hui(us)modi interim etiam ante acceptationem eandem nisi postquam eis constiterit q(uo)d Hanco uel p(ro)curator p(re)dicti illud noluerint acceptare disponere quouis modo p(re)sumant ac nichilominus beneficium hui(us)modi quod reseruabis si ut p(re)mittitur uacat uel cum uacauerit eidem Hanconi post acceptationem p(re)dictam cum omnibus iuribus et pertinentijs supradictis auctoritate p(re)dicta conferas et assignes. Inducens per te uel alium seu alios eundem Hanconem uel p(ro)curatorem suum eius nomine in corporalem possessionem beneficij iuriumq(ue) et pertinentia(rum) p(re)dicto(rum) et defendens inductum ac faciens sibi de ipsius beneficij fructibus redditibus p(ro)uentibus iuribus et obuentionibus uniuersis integre responderi. Contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Non obstantibus si aliqui super p(ro)uisionibus sibi facien
dis de huiusmodi uel aliis beneficijs ecclesiasticis in illis partibus speciales uel generales dicte sedis uel legato(rum) eius litteras impetrarint etiam si per eas ad inhibitionem reseruationem et decretum uel alias quomodolibet sit p(ro)cessum quibus omnibus p(re)terquam auctoritate n(ost)ra huiusmodi beneficia expectantibus dictum Hanconem in assecutione eiusdem beneficij uolumus anteferri sed nullum per hoc eis quo ad assecutionem beneficio(rum) alio(rum) p(re)iudicium generari. Seu si eisdem Abbatisse et Conuentui uel quibusuis aliis co(mmun)iter uel diuisim ab eade(m) sit sede indultum q(uo)d ad receptionem uel p(ro)uisionem alicuius minime teneantur et ad id compelli aut q(uo)d interdici suspendi uel excommunicari non possint q(uo)dq(ue) de huiusmodi uel aliis beneficijs ecclesiasticis ad eo(rum) collationem p(ro)uisionem p(re)sentationem seu quamuis aliam dispositionem co(mmun)iter uel separatim spectantibus nulli ualeat p(ro)uideri per litteras ap(osto)licas non facientes plenam et expressam ac de uerbo ad uerbum de indulto huiusmodi mentionem et qualibet alia dicte sedis indulgentia generali uel speciali cuiuscumq(ue) tenoris existat per quam p(re)sentibus non expressam uel totaliter non insertam effectus ea(rum) impediri ualeat quomodolibet uel differri et de qua cuiusq(ue) toto tenore habenda sit in n(ost)ris litteris mentio specialis. Aut si hodie p(ro) alio uel aliis super equali uel equalibus gratia seu gratiis de beneficio huiusmodi ad collationem p(ro)uisionem p(re)sentationem seu quamuis aliam dispositionem Abbatisse et Conuentus p(re)dicto(rum) co(mmun)iter uel diuisim pertinente litteras n(ost)ras duxerimus concedendas nos enim tam illas quam p(re)sentes effectum sortiri uolumus quarumq(ue) constitutione ap(osto)lica contra
ria non obstante. Et insuper si dictus Hanco ad hoc repertus fuerit ydoneus ut p(re)fertur exnunc perinde irritum decernimus et inane si secus super hijs a quoquam quauis auctoritate scienter uel ignoranter contigerit attemptari ac si die dat(e) p(re)sentium beneficium huiusmodi siquid uacabat tunc uel cum uacaret quod idem Hanco acceptaret ut p(re)fertur conferendu(m) eidem Hanconi post acceptationem huiusmodi donationi ap(osto)lice cum interpositione decreti duxissemus specialiter reseruandum. Dat(um) Bononie vi k(a)l(endas) Junij Pontificatus n(ost)ri Anno Primo.
Pro. F. de Boffio.