26
CZ-DABB > BOB > 26
highMonasterium
Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
View
Translation
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
Pius Episcopus, Servus Servorum Dei, dilecto Filio Josepho
Kupka, electo Episcopo Titulari Adrabensi, salutem et Apostolicam benedictionem. Nos Tibi, in Episcopum Titularem Adrabensem hodie a Nobis
electo, facultatem peramanter concedimus ut episcopalem consecrationem extra Urbem libere et licite recipere valeas a quocumque, quem malueris,
catholico Antistite, assistentibus ipsi duobus aliis catholicis Episcopis, gratiam et communionem Sedis Apostolicae habentibus. Stricte vero praeci
pimus ut, nisi prius fidei catholicae professionem emiseris ac sueta iuramenta praestiteris, iuxta formulas a Sede Apostolica propositas, nec Tu con
secrationem praedictam recipere audeas, nec eam tibi impertiatur Antistes a Te electus, cui propterea professionem ac iuramenta illa Nostro et Ro
manae Ecclesiae nomine recipiendi munus et mandatum per praesentes committimus. Volumus autem et mandamus ut, si huic Nostro praecepto,
quod Deus avertat, Tu et Antistes a Te electus contraveneritis poenam suspensionis ab exercitio pontificalis officii et ab administratione tum spirituali,
tum temporali Ecclesiarum vestrarum ipso facto incurratis. Datum Romae apud Sanctum Petrum anno Domini Millesimo nongentesimo vigesimo quarto,
die decima mensis Aprilis, Pontificatus Nostri anno tertio. P. P.
Octavius Card. Cagiano S. R. E. Cancellarius
Raphaël Virili Protonotarius Apostolicus
Alfonsus Carinci Protonotarius Apostolicus
Paulus Pericoli