Research catalogue

Explore the charters

Search simply first. Refine only when the research question requires it.

1649_XII_13

CZ-DABB > KB > 1649_XII_13

Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
Page 1 / 3
1649_XII_13, page 1
View
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
Innocentius ep(iscopu)s seruus seruor(um) dei dilecto filio Officiali Olomucen(si) sal(u)t(em) et ap(osto)licam ben(edictionem) Oblata nobis nuper pro parte dilecti filij Guilielmi filio ex
harden laici et dilecte in X(pist)o filie polixene iustine Rogualtin mulieris Olomucen(sis) dioc(esis) peticio in se continebat Q(uo)d ip(s)i olim ignorantes aliquod impe=
dimentum inter eos esse quominus possent inuicem m(at)rimonial(ite)r copulari m(at)rimonium inter se publice adhibitis solempnitatibus adhiberi solitis
nullosq(ue) detecto inq(ue) d(e)nunciato impedimento contraxerunt illudq(ue) in facie eccl(esi)e solempnizarunt et carnali copula consumarunt post=
modum vero ad eor(um) p(er)uenit notitia se T(er)tio et T(er)tio Consanguinitatis gradu inuicem esse coniunctos propt(er) q(uo)d a carnali
copula h(uius)mo(d)i abstinuerunt Cum autem sicut eadem petitio subiungebat ip(s)i in h(uius)mo(d)i m(at)rimonio remanere non possint absq(ue) sedis
ap(osto)lice dispensatione et si diuortium inter eos fieret grauia exinde scandala possent verisimilit(er) exoriri Quare pro eor(um) parte nobis
fuit humilit(er) supplicatum quatenus eis in premissis opportune prouidere de benignitate ap(osto)lica dignaremur Nos igit(ur) eosdem ac eor(um)
quemlibet a quibusuis exco(munication)is alijsq(ue) eccl(esi)asticis sent(enti)is censuris et penis a iure vel ab homine quauis occ(asi)one vel causa latis si quibus quomodolibet innodati existunt ad effectum p(re)sentium dum=
taxat consequendum har(um) serie absoluentes et absolutos fore censentes Discretioni tue per ap(osto)lica scripta mandamus q(ua)t(enus) de
posita per te omni spe cuiuscumq(ue) muneris aut premij et sponte oblati a quo te o(mn)ino abstinere debere memineris de premissis te
diligenter informes et si per in formacionem eand(em) preces veritate niti repereris super quo conscientiam tuam oneramus tunc cum ip(s)is Guil=
lielmo filio et polixena iustina dummodo ipsa propter hoc rapta non fuerit et ignorantia h(uius)mo(d)i probabilis fuerit vt p(re)ter impedimentum
dictum T(er)tij et T(er)tij Consanguinitatis gradus h(uius)mo(d)i ac Constitutionibus et ordinacionib(us) ap(osto)licis ceterisq(ue) contrarijs nequaqu(am) obstan=
tibus m(at)rimonium inter se de nouo publice seruata forma Concilij Tridentini contrahere illudq(ue) in facie eccl(esi)e solempnizare et
in eo postmodum remanere libere et licite valeant auct(oritat)e n(ost)ra dispenses prolem susceptam si qua sit et suscipiendam exinde l(egi)timam
decernendo Volumus autem q(uo)d si p(re)textu inuentionis n(ost)re h(uius)mo(d)i aliquid muneris aut premij occ(asi)one premissor(um) exigere aut oblatum
recipere temere p(re)sumpseris exco(munication)is late s(ente)ntie penam incurras Dat(um) Rome apud S(anctam) Mariam maiorem Anno Incarnacionis Dominice
Millesimo Sexcentesimo quadragesimo nono Id(ibus) Decembris Pontificatus n(ost)ri Anno Sexto
Dec(embris) X
C. Fonseca
P. de lanninis M. d(e) C(ur)ia

Scholarly transcription markup

(text)
Expanded abbreviation; the letters in parentheses are supplied.
~text~
Minor uncertainty.
|text|
Serious uncertainty.
¦text¦
Fragile reading.
<text>
Contextual reconstruction not securely visible.
# / #3w
Visible but unreadable writing.
^3w^ / ^2l^
Physically missing or damaged passage.