Research catalogue

Explore the charters

Search simply first. Refine only when the research question requires it.

1650_XII_03

CZ-DABB > KB > 1650_XII_03

Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
Page 1 / 2
1650_XII_03, page 1
View
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
In Nomine Sanctissime et Indiuidue Trinitatis Patris et Filij et Spiritus Sancti Amen.
Nouerint Vniuersi et singuli presens publicum Transumpti Instrumentum visuri lecturi et audituri Quod Anno a Natiuitate eiusdem Millesimo Sexcentesimo Quinquagesimo Indiccione Tertia die vero Tertia mensis
Decembris Pontus autem S(anctissi)mi in Xpo Patris et D(omi)ni N(ost)ri D(omi)ni Jnnocentij diuina prouidentia Papa Decimi Anno eius Septimo. Ego infrascriptus Notarius vidi legi palpaui ac diligenter inspexi quoddam Sumptum ex Registro
Bulla(rum) Aplica(rum) extractum sanum siquidem et integrum non vitiatum non cancellatum nec in aliqua sui parte suspectum, sed omni prorsus vitio et suspicione carens cuius tenor sequitur et est talis Videlicet
Paulus Ep(iscop)us seruus seruo(rum) Dei Ad perpetuam rei memoriam. Decet Romanum Pontificem ad ea per que persona(rum) quarumlibet presertim Dignitates in Collegiatis eccl(es)ijs prin(cipa)les obtinentium honori, ac ipsa(rum) ecclesia(rum)
decori et ornamento diuiniq(ue) cultus celebritati per amplius consulitur vota libenter intendere, ac in iis pastoralis officij sui partes fauorabiliter impartiri prout loco(rum) et sumo(rum) persona(rum) circumstantijs debite
pensatis ad deuotionis Christi fidelium propagationem necnon Altissimi laudem et gloriam prospicit in D(omi)no salubriter expedire Cum itaque sicut exhibita Nobis nuper pro parte dilecti filij Jgnatij
Nohrohuaski Prepositi Eccl(es)ie S(ancti) Petri Bruna Olomucen(sis) Dioc(esis) petitio continebat p(re)ta eccl(es)ia satis celebris existat, ac in ea una Prepositura inibi Dignitas prim(a)lis et vnica pro vno Preposito
ac vndecim Canonicis vltra Capellanos et Clericos ip(s)i eccl(es)ie deserutientes erecti et instituti reperiantur, eademq(ue) ecclesia plures sub se habeat Vassallos, ac in illa diuina laudes et officia decenter celebrentur Jpseque
Jgnatius qui et Baro de Czelobat, ac Custos et Canonicus Vratislauien(sis) et Olomucen(sis) ecclesia(rum) existit, cuiusq(ue) merita per dilectum filium n(ost)rum franciscum tituli S(ancti) Siluestri p(res)b(ite)rum Cardinalem Dietrichtstain
nuncupatum, due eccl(es)ie Olomucen(sis) ex concessione et dispensatione Aplica Presulem approbatas fuerunt bone vite et fame Zeloq(ue) religionis flagrans ad maiorem Dei gloriam ac ipsius eccl(es)ie S(ancti) Petri splendorem
diuiniq(ue) cultus in ea augmentum et Catholicorum illa(rum) partium edificationem, heretico(rum)que confusionem sibi et pro tempore existentibus d(ic)te eccl(es)ie S(ancti) Petri Prepositis Vsum Mitre Pastoralis ac alia
infrascripta per Nos concedi summopere desideret, Nos qui ecclesia(rum) o(mn)ium decorem diuiniq(ue) cultus in eis celebritatem, necnon fidei Catholice incrementum assiduis vigilijs procuramus prefatum
Jgnatium a quibusuis exco(mmun)is suspensionis et interdicti alijsq(ue) eccl(es)iasticis sententijs censuris et penis a Jure vel ab ho(min)e quauis occ(asi)one vel causa latis si quibus quomodolibet innodatus existit ad effectum p(rese)ntium dumtaxat
consequendum ha(rum) serie absoluentes et absolutum fore censentes ipsius Jgnatij supplicationibus inclinati Jgnatio ac pro t(em)p(o)re existentibus d(ic)te eccl(es)ie S(ancti) Petri Prepositis p(re)tis quod ipsi de cetero perpetuis
futuris temporibus tam in p(re)ta S(ancti) Petri quam alijs illi annexis vel subditis eccl(es)ijs in quibuscumq(ue) processionibus et solemnibus actionibus celebrationis missa(rum) ac diuino(rum) officio(rum) Mitra, et
Baculo Pastoralibus, necnon Cirothecis annulis sandaliis alijsq(ue) Jnsignibus Pontificalibus, prout alias eccl(es)ia(rum) Prepositi Vsum Mitre et Baculi habentes facere consueuerunt sine tamen
alicuius preiudicio uti, illaq(ue) induere, deferre, et gestare, ac etiam inibi post missa(rum) Vespera(rum) et Matutina(rum) officia solemnem Benedictionem cum p(re)tis Jnsignibus supra Populum dummodo
aliquis S(anct)e Romane Eccl(es)ie Cardinalis vel Eius seu An(t)istes aut Sedis Aplice Legatus vel Nuncius aliisue Prelatus Superior inibi p(rese)ns non fuerit alias de ipsius Cardinalis, Ep(iscop)i, Antistitis, Legati,
Nuncij vel Superioris Prelati l(ice)ntia impendere libere et licite valeat aplica auct(orita)te tenore p(rese)ntium de speciali gratia concedimus et indulgemus Non obstantibus aplicis ac in Vniuersalibus prouin
cialibusq(ue) et Synodalibus Concilijs editis specialibus vel g(e)n(er)alibus Constitutionibus et ordinationibus necnon d(ic)te eccl(es)ie etiam Juramento confirmatione aplica uel quauis firmitate alia roboratis statutis
et consuetudinibus ceterisq(ue) quibuscumq(ue) Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam n(ost)re absolutionis concessionis et indulti infringere vel ei ausu temerario contraire, Si quis autem hoc
attentare presumpserit Jndignationem Omnipotentis Dei ac Beato(rum) Petri et Pauli Aplo(rum) eius se nouerit incursurum Dat(um) Tusculi Anno Jncarnationis D(omi)nice Millesimo Sexcentesimo Nono Sexto Jdus
Octobris Pont(ificatus) n(ost)ri Anno Quinto Collationatum per me Jacobum Auila eiusd(em) Reg(ist)ri Mag(ist)rum Concordat Quo quidem Sumpto per me diligenter viso inspecto et p(er)lecto p(rese)ns publicum Transumpti
Jnstrumentum cum ipso Sumpto bene et fideliter collationatum utp(ote) illius formam continentiam et tenorem concordare reperi et inueni, Jdcirc(o) Transumpti Jnstrumentum h(uius)mo(d)i ad M(a)g(ist)ri D(omi)ni fran(cisci) de la Tour instantiam
et requisitionem in hanc publicam formam redigere curaui et feci, Signoq(ue) et subscriptione meis solitis et consuetis signaui et roboraui vt ei tam publico Judicio stetur firmiterq(ue) credatur ac plenamq(ue) fides adhibeat(ur)
in Judicio et extra perinde ac si littere originales sub plumbo expedita in medium exhiberentur aut ostensa forent Super quibus o(mn)ibus premissis petitum fuit a me infrascripto Notario fieri p(rese)ns Jnstrumentum
Actum Rome sub Anno Jndict(ione) die mense, et Pont(ificatu) quibus supra p(rese)ntibus ibidem D(omi)no Martino haijn, et Dionisio Mattia clericis Leodien(sibus) testibus ad premissa vocatis specialiter atq(ue) rogatis Sumptum ex
Reg(ist)ro Bulla(rum) Aplica(rum) app(ro)b(atum) p(er) Jo(annem) font(em)
Ego Antonius Jordanus Cleri(cus) Cami(nensis) Aplica auct(orita)te Not(arius) Dep(uta)t(us) dicti(s) rogat(us) p(rese)ns transumpti Jnstrum(entum) subscripsi et publicaui
Laurentius Stramma in Dom(o) Diac(onus) Carolis Maggius S(ancti) P(etri) Procan(cellarius) huiusmodi D(omi)ni D(eputati) speati Dep(utati)
Vniuersis fidem facimus et testamur Suprad(ictum) D(ominum) Antonium Jordanum esse n(ost)rum et S(anct)e Sed(is) Aplice Notarium publicum Legalem authenticum ac fide dignum et
fidem quibuscumq(ue) scripturis tam publicis quam priuatis in Jud(ici)o et extra fieri solitam vniuersaliter p(re)stari plenam ac indubitatam hocq(ue) de
Jnquori fidem Datum Rome in C(ancellaria) A(postolica) hac die Tertia Decembris 1650.
Joannes Formentinus

Scholarly transcription markup

(text)
Expanded abbreviation; the letters in parentheses are supplied.
~text~
Minor uncertainty.
|text|
Serious uncertainty.
¦text¦
Fragile reading.
<text>
Contextual reconstruction not securely visible.
# / #3w
Visible but unreadable writing.
^3w^ / ^2l^
Physically missing or damaged passage.