1665_VII_16
CZ-DABB > KB > 1665_VII_16
highMonasterium
Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
View
Translation
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
ALEXANDER PP VII
Dilecte fili sal(ute)m et Ap(osto)licam ben(edictionem) Cum sicut Nobis nuper exponi fecisti tu qui vt asseris in sacro subdiaconatus ordine constitutus exis ex feruore deuotionis ac al(ia)s plurimum cupias ad reliquos sacros
diaconatus et p(res)b(y)t(er)atus ordines sub titulo p(at)rimonij tui ad id sufficien(tis) seu p(er)petui beneficij eccl(esiast)ici quod vt asseris possides quamocius promoueri et promotus in illis Altissimo quo aduixeris famulari Nos ig(itu)r votis tuis
hac in parte fauorabilit(er) annuen(tes) Teq(ue) speciali gr(ati)e fauore prosequi volen(tes) et a quibusuis exco(mmunicationis) suspen(sionis) et interdicti alijsq(ue) eccl(esiast)icis sent(entiis) cen(suris) et penis a iure vel ab ho(min)e quauis occ(asi)one vel ca(us)a latis si quibus
quomodol(ibet) innodatus exis ad effectu(m) p(rese)ntium dumtaxat consequend(um) haru(m) serie absoluen(tes) et absolut(um) fore censen(tes) Porrectis nobis pro parte tua super hoc supplicationibus inclinati Tibi vt ab ordinario tuo vel de eius
cuius testimonio vita moresq(ue) tui commendentur licentia a quocumq(ue) alio quem malueris Catholico Antistite gr(ati)am et co(m)m(uni)onem Sedis Ap(osto)lice haben(te) et in propria dioc(esi) residen(te) vel in aliena de diocesani
loci cons(ens)u Pontificalia exercen(te) per te ad id specialit(er) eligen(do) ad p(re)f(atos) sacros diaconatus et p(res)b(y)t(er)atus ordines duabus d(omi)nicis seu alijs de precepto eccl(esi)e festiuis diebus continuis vel interpolatis et(iam) extra
tempora ad id a iure statuta et intra annum annig(ue) curriculo non expectato minusq(ue) seruatis ad id a Concilio Trid(enti)no designatis interstitijs sub d(ic)to titulo dummodo ad id reperiaris idoneus
et constito prius quod tu p(at)rimonium seu beneficium h(uius)mo(d)i vere realit(er) et pacifice possideas illiusq(ue) fruct(us) ad congruam tui sustentat(i)onem sufficiant promoueri et promotus in illis et(iam) in Altari minist(rare)
min(ist)rare libere et licite valeas Ap(osto)lica auct(oritat)e tenore p(rese)ntium concedimus et indulgemus necnon proprio tuo Ordinario seu alij Antistiti vt p(re)fat(us) eligen(dus) et tibi p(re)f(atam) licentiam desuper impartiri null(atenus)
obstan(tibus) quod tu t(em)pore tue promotionis ad quemcumq(ue) ex d(ic)tis ordinibus te in alio vel alijs per te antea susceptis minime exercueris ac constitutionibus et ordinationibus Ap(osto)licis ceterisq(ue) contrarijs quibus-
cumq(ue) Volumus aut(em) et d(ic)ta auct(oritat)e decernimus quod tu in euentum in quem ad solum p(at)rimonij h(uius)mo(d)i promouearis illud vendere alienare cedere remittere seu al(ia)s quoquomodo distrahere aut
et(iam) hypothecare nequeas nisi prius in eccl(esi)asticis seu alijs redditibus annuis habueris vnde commode viuere possis Dat(um) Rome apud S(anctam) Mariam maiorem sub Annulo Piscatoris die decimasecunda
Iulij M D C LXV Pont(ificatus) n(ost)ri
Anno
Vndecimo