Research catalogue

Explore the charters

Search simply first. Refine only when the research question requires it.

1777_XII_15_c

CZ-DABB > KB > 1777_XII_15_c

Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
Page 1 / 6
1777_XII_15_c, page 1
View
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
Pius Episcopus Servus Servorum Dei Venerabili Fratri Mathie Francisco Episcopo Brunensi Salutem et Apostolicam Benedictionem. Romani Pontificis quem Pastor ille celestis et equus eiarum potestatis plenitudine sibi tradita
Ecclesiis pretulit universis sollicitudo requirit ut circa cuiuslibet Ecclesie statum sic vigilanter excogitet sicque prospiciat diligenter quod per eius providentiam circum
spectam interdum per simplicis provisionis officium quandoque vero per translationis accomodum prout personarum locorum et temporum qualitas exigit et
Ecclesiarum utilitas persuadet Ecclesiis ipsis Pastor accedat idoneus et Rector providus deputetur qui populum sue cure creditum salubriter dirigat et in
formet ac bona Ecclesie sibi commisse non solum gubernet utiliter sed et multimodis efferat incrementis Sane Ecclesia Brunensis in Cathedralem a Nobis nuper
erecta ad quam dum illa pro tempore vacat ne in personam idoneam a Romano Pontifice pro tempore existenti providenda ad Charissimam in Christo Filiam nostram Mariam Theresiam
Imperatricem viduam ac Bohemie et Hungarie Reginam Apostolicam ex privilegio Apostolico cuiusvis est huius in aliquo derogatum spectare dignoscitur ut ab eius im
minens vacationis pastoris solatio destituta ne per vacationem ipsam Ecclesie Brunensi celerem et felicem de illa unam vacacionis exponatur incommodis paternis et sol
licitis studiis intendentes post deliberationem quam de preficienda eidem Ecclesie Brunensi personam tecum ac de fructuosam cum Venerabilibus Fratribus nostris Sancte Romane Ecclesie Cardi
nalibus habuimus diligentem demum ad Te nuper Episcopum Samariensem consideratis grandium virtutum donis quibus personam tuam illam largitor Altissi
mus multipliciter insignivit attendentes quod Tu qui munus consecrationis suscepto pastoralis cure munere fideliter adimplevisti et in eam Auxilia
ris Ecclesie et signanter Episcopi Reginohradecensis pontalia exercuisti ordinis contulisti Sacramentum confirmationis administrasti necnon fidem Catholicam et inte
rationem eam pridem a Sede Apostolica professus extas quibusque spem certam concipimus quod Te ad eam transferente Nobis ad hoc per eam nominante eidem Ecclesie Brunensi
scias valere et poteris Auctore Domino salubriter regere et feliciter gubernare direximus oculos mentis nostre Intendentes igitur tam eidem Ecclesie Brunensi quam eius
Gregi duce salubriter providere Te hinc absolventes a vinculo quo Ecclesie Samariensi cui in partibus Infidelium consistit hactenus preesse dinosceris de eorumdem Fratrum nostrorum
consilio et Apostolice potestatis plenitudine absolvimus Te ad ipsam Brunensem Ecclesiam de simili consilio Apostolica Auctoritate transferimus Teque illi in Episcopum preficimus et
Pastorem curam regimen et administrationem ipsius Ecclesie Brunensis Tibi in spiritualibus et temporalibus plenarie committendo liberamque Tibi ad ipsam Brunensem Ecclesiam transeundi
licentiam tribuendo firma spe fiduciaque conceptis quod dextera Domini Tibi assistente gregi tuo et a Brunensi Ecclesia per tue circumspectionis industriam et condignum pro stu
dium regetur utiliter ac prospere dirigetur et grata in ipsis spiritualibus et temporalibus suscipiet incrementa Volumus autem quod Tu antequam regimen et administrationem Ecclesie Bru
nensis in aliquo immisceas in manibus unius ex Fratribus nostris Archiepiscopis vel Episcopis in Austria et Reginohradecensi alterius eorum fidelitatis debite solitum prestes iuramentum
iuxta formam quam sub Bulla nostra mittimus interclusam ac formam iuramenti huius quod prestabis Nobis de verbo ad verbum per tuas patentes litteras tuo sigillo munitas
cum tui subscriptione per proprium nuntium quantocius destinare procures quibus et eorum cuilibet per has nostras litteras mandamus ut ipsi
vel eorum alter a Te vice et nomine nostro iuramentum huiusmodi recipiant seu recipiat Quocirca fraternitati tue per Apostolica scripta mandamus quatenus ad ipsam Ecclesiam Brunensem cum
gratia nostre benedictionis accedens curam et administrationem ipsam sic exercere studeas sollicite fideliter ac prudenter quod exinde sperati fructus proveniant ac tuo bono fame odor
ex tuis laudabilibus actibus latius diffundatur et a Brunensi Ecclesia Gubernatori provido et fructuoso admodum gaudeat se commissam Tuque preter eterne retributio
nis premium nostram et dicte Sedis benedictionem et gratiam exinde uberius consequi merearis Volumus autem quod Tu Theologalem et penitentiariam prebendas ac Se
minarium ad prescriptum Concilii Tridentini instituas ac ceteras pietatis erigi cures ac de earum tuam super hiis curam et operam summe requirimus Datum Rome
Apud Sanctam Mariam Maiorem Anno Incarnationis Dominice Millesimo Septingentesimo Septuagesimo Septimo Decimo octavo Kalendas Ianuarii Pontificatus Nostri Anno Tertio

Scholarly transcription markup

(text)
Expanded abbreviation; the letters in parentheses are supplied.
~text~
Minor uncertainty.
|text|
Serious uncertainty.
¦text¦
Fragile reading.
<text>
Contextual reconstruction not securely visible.
# / #3w
Visible but unreadable writing.
^3w^ / ^2l^
Physically missing or damaged passage.