Research catalogue

Explore the charters

Search simply first. Refine only when the research question requires it.

1843_XII_05

CZ-DABB > KB > 1843_XII_05

Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
Page 1 / 2
1843_XII_05, page 1
View
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
GREGORIUS PP. XVI.
AD PERPETUAM REI MEMORIAM. Quidquid ad divinum cultum provehendum, atque Ecclesiarum splendorem augendum pertinere vi
detur, id Romani Pontifices impertiri libentissime consueverunt. Jam vero, quum Nobis exponendum curaverit Ven(erabi)lis Frater Episcopus Brunensis, Decanum,
quae modo prima Dignitas est Cathedralis sui Capituli Brunensis in Monte S. Petri, prout asseritur, jam inde ab Anno 1752. a fel. rec. Benedicto XIV.
Praedecessore Nostro per similes Apostolicas Litteras datas Idibus Maii ejusdem Anni Pontificalibus insigniis in perpetuum fuisse decoratum, nunc vero ad Ec
clesiae ipsius Brunensis, quae ab Anno 1777. a fel. me. Pio VI. Praedecessore Nostro Episcopalis constituta est, dignitatem amplificandam, et Capituli decus au
gendum illud se impense cupere, ut idem Decanus pro tempore existens, praeter insignia Pontificalia, Benedictione etiam Abbatibus concedi solita, quae contine
tur in Pontificali Romano, augeatur, ac quoniam evenire potest, ut Sede Episcopali vacante, vel Episcopo per aegritudinem, aliamve causam impedito, nemo sit, qui
in ampla Dioecesi calices, aliaque vasa sacra consecret, ac campanis benedicat, optare se, ut Decanus praedictus facultate exornetur consecrandi calices, ce
teraque sacra vasa, et campanis benedicendi, ea tamen lege adjecta, ut plena Episcopali Sede, Episcopi pro tempore existentis consensum obtineat ad eas caeremonias ob
eundas, in quibus sacra unctio adhibetur, Nos praedicti Ven(erabi)lis Fratris Episcopi Brunensis votis Pontificia Nostra indulgentia libenter obsecundamus. Quamobrem omnes,
et singulos, quibus hae Litterae favent, peculiari honore decorare volentes, et a quibusvis excommunicationis, suspensionis, et interdicti, aliisque eccl(esiast)icis sententiis censuris et poenis quo
vis modo vel quavis de causa latis, si quas forte incurrerint, harum serie absolventes, ac absolutos fore censentes, hisce Litteris Auctoritate Nostra Apostolica Decanum Cathedralis Capi
tuli Brunensis pro tempore existentem Benedictione Abbatibus concedi solita in perpetuum decoramus, atque instruimus, eique in perpetuum facultatem impertimur, ut in Dioece
si Brunensi calices, ac reliqua vasa consecrare, et campanis benedicere juxta formam a rituali romano praescriptam libere ac licite possit, et valeat ea tamen conditione, ut ad fun
ctionis ejusmodi peragendas, quibus Sacra Unctio adhibetur, si plena sit Episcopalis Sedes, ab Episcopo pro tempore consensum petat, atque obtineat. Haec concedimus, et indulgemus
non obstan(tibus) fel. rec. Benedicti XIV. super Divisione Materiarum, aliisque Apostolicis, ac in universalibus, Provincialibusque, et Synodalibus Conciliis editis generalibus, vel
specialibus Constitutionibus, et Ordinationibus, nec non legis fundationis ejusdem Capituli, etiam juramento, confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis statutis, et
consuetudinibus, ceterisque contrariis quibuscumque. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub Annulo Piscatoris die V. Decembris MDCCCXLIII.
Pontificatus Nostri Anno Decimotertio.
A. Card. Lambruschini

Scholarly transcription markup

(text)
Expanded abbreviation; the letters in parentheses are supplied.
~text~
Minor uncertainty.
|text|
Serious uncertainty.
¦text¦
Fragile reading.
<text>
Contextual reconstruction not securely visible.
# / #3w
Visible but unreadable writing.
^3w^ / ^2l^
Physically missing or damaged passage.