Research catalogue

Explore the charters

Search simply first. Refine only when the research question requires it.

1773_II_17_b

CZ-DABB > KM > 1773_II_17_b

unassessedMonasterium
Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
Page 1 / 6
1773_II_17_b, page 1
View
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
In Nomine Domini Amen.
Cunctis ubique pateat et euidenter sit notum quod Anno a Nati=
uitate D(omi)ni N(ost)ri Iesu Xp(ist)i MDCCLxx iij. Die uero xxiij Februarij Pontifi=
catus autem S(anctissi)mi D(omi)ni N(ost)ri Clementis Diuina Prouidentia P(a)p(e) xiv. Anno eius V.
Ego Off(ici)alis des(u)p(er) uidi et legi sub Plumbo quasdam l(itte)ras ap(ostol)icas tenoris sequen=
tis uidelicet = Clemens Episcopus Seruus Seruorum Dei Ad
Perpetuam Rei Memoriam Sacrosancte Romane Ecclesie quam Domi=
nus Noster Iesus Xp(istu)s instituit regimini presidentes pia et salubria
Vota quibus quarumlibet Personarum Ecclesiasticarum presertim Al=
tissimo in Insignibus Colle(gi)atis Ecclesijs famulantium maiori decori con=
sulitur ac diuini cultus augmentum piorumque operum executio pro=
curatur pijs Patris affectione prosequimur ac plenis fauoribus confoue=
mus utque Persone ipse tota mentis attentione integrum debitumque
eidem Altissimo exhibeant famulatum illa eis plena apostolica liberali=
tatis elargimur manu que conspicimus in Domino salubriter expedire
Cum itaque sicut accepimus in Oppido Ciuitate nuncupato Nicolsburgi Olo=
mucen(sis) Dio(cesis) reperiatur Secularis et Insignis Colle(gi)ata Eccl(es)ia usque ab Anno
Domini Millesimo sexcentesimo uigesimo secundo per felicis recorda(ti)onis
Gregorium P(a)p(am) XV. Predecessorem N(ost)rum apostolica auct(orita)te
erecta ad instantiam bone memorie Francisci dum uiueret S(anct)e Roma=
ne Eccl(es)ie Cardinalis Dietrichstein Episcopi etiam dum uiueret Olomucen(sis)
nuper uero per Nos in eadem Colle(gi)ata preter Prepositum usu Mitre et
Priuilegio Abbatialis Benedictionis gaudentem erectus fuerit Decanatus se=
cunda Dignitas d(ic)te Colle(gi)ate Eccl(es)ie quem pro tempore obtinens e(ss)e de=
bebit Parochus et Vicarius foraneus duorum Vicariorum et duorum

Scholarly transcription markup

(text)
Expanded abbreviation; the letters in parentheses are supplied.
~text~
Minor uncertainty.
|text|
Serious uncertainty.
¦text¦
Fragile reading.
<text>
Contextual reconstruction not securely visible.
# / #3w
Visible but unreadable writing.
^3w^ / ^2l^
Physically missing or damaged passage.