Research catalogue

Explore the charters

Search simply first. Refine only when the research question requires it.

1272_III_19

CZ-KAVB > VYBRO > 1272_III_19

Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
Page 1 / 3
1272_III_19, page 1
View
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Amen. Quoniam eorum que geruntur in tempore obliuio solet memoria(m) resecare necesse est ea tam scripturaru(m) quam testium
munimine p(er)hennari. Igitur nos Hainricus et Woko fratres de Rosenb(er)ch confitemur et constare volum(us) presencium inspectoribus vniu(er)sis q(uo)d nos de consensu (et) exp(re)ssa
voluntate matris nostree dilecte d(omi)ne Hedewigis ven(er)abi(li) pat(ri) Abb(at)i de hohenwort (et) conuentui eiusdem loci ord(inis) Cist(erciensis) que(m) conuentum pat(er) nost(er) d(omi)n(u)s Woko bone
memorie in honore beate (et) gloriose v(ir)ginis Marie inchoauit (et) ex nouella plantac(i)o(n)e pro sue suoru(m) q(ue) progenitorum (et) h(er)edum salute et animaru(m) remedio fundauit quoru(m)
defectui condolentes (et) pura mente profectui modis omnibus intendentes iuspatronatus eccl(es)ie in Rak(er) Patauiensis dyoc(esis) quod ad nos ex vero pat(ri)monio p(er)tinebat dona(n)
tes resignauim(us) fauorabilit(er) atq(ue) plane. et in hac parte cessimus in p(er)petuu(m) iuri nostro excepc(i)one quelibet p(re)termissa. vt conferendi velud nos habuim(us) prefatam eccl(es)iam
plenam (et) liberam habeant potestate(m). Vt aute(m) sup(ra)dicta robur optineant firmitatis p(re)sentem l(itte)ram in eiusdem testimoniu(m) scribi iussimus (et) sigilli nostri munimi(n)e
roborari. cum testibus subnotatis. Qui sunt d(omi)n(u)s Wernhardus (et) Hainricus fratres de Schowenb(er)ch. d(omi)n(u)s Vlricus de Nouadomo. domin(us) Hoyerus de klocot. d(omi)n(u)s Zewis. d(omi)n(u)s
Wittigo Woko filij d(omi)ni Budewoy de krummenow. Hainricus (et) Woko d(omi)ni Witigonis filij de krummenow. d(omi)n(u)s Alb(er)tus de porsow. d(omi)n(u)s Benissius fr(ater) suus
d(omi)n(u)s Hainricus de hvriesh. d(omi)n(u)s Benissius de horach. (et) fr(ater) su(us) Joh(ann)es. Johan(nes) Bohuzlaus. d(omi)n(u)s Zwatemirus miles. dominus Joredota frater suus. domin(us) Benata
purcrauius. (et) frater eius Vlricus de Wisle. Ozle (et) frater suus Bezpri kunas de Ginzendorf. et alij quam plures. Datum et Actum In Rosenb(er)ch
Anno gracie dominij Millesimo. Ducentesimo Septuagesimo. Secundo. xiiij.
kal(endas) Aprilis

Scholarly transcription markup

(text)
Expanded abbreviation; the letters in parentheses are supplied.
~text~
Minor uncertainty.
|text|
Serious uncertainty.
¦text¦
Fragile reading.
<text>
Contextual reconstruction not securely visible.
# / #3w
Visible but unreadable writing.
^3w^ / ^2l^
Physically missing or damaged passage.