Research catalogue

Explore the charters

Search simply first. Refine only when the research question requires it.

1278_VI_24

CZ-KAVB > VYBRO > 1278_VI_24

Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
Page 1 / 3
1278_VI_24, page 1
View
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
Heinricus de Rosenberch Vniuersis xp(ist)i fidelib(us) p(re)sentib(us) (et) futuris hanc paginam cognituris noticiam geste rei. Cautum fuit
a uiris prudentib(us) (et) prouisum. ut q(uo)d ip(s)i uolebant manere stabilius l(ite)rarum suarum indiciis p(er)hennarent. Sciant igitur p(re)
sentes ac posteri. q(uo)d frater meus Witigo pie memorie positus in extremis fideliter mente p(er)tractans. quia quidquid mi(seri)cordie
paup(er)ib(us) xp(ist)i maxime religiosam uitam ducentib(us) inpenditur. auctorem suum adiuuare. (et) optimum ei p(re)mium in die retribu
tionis apportare. in remedium anime sue. nec non p(ro)genitor(um) suor(um) parit(er) (et) successor(um). de bonis sibi a deo (et) a p(ro)ge
nitorib(us) suis collatis. de bona uoluntate mea. domui s(an)c(t)e Marie in Hohenfurt ordinis Cist(er)cien(sis). quatuor villas scilicet
Pr(i)zaho Svinb(er)ch. Bvkchendorf (et) minorem plagam Gerberti. liberalit(er) (con)donauit. cum suis attinenciis. siluis. virgultis.
pratis. pascuis. cultis (et) incultis. viis (et) inuiis. (et) om(n)ib(us) attinentiis suis. cum metis ip(s)ar(um) villar(um) du(m)du(m) distinctis pariter
et expressis. Hanc donationem fr(atr)is mei. et omnem donatione(m) p(at)ris mei d(omi)ni Wokkonis predicto cenobio factam. (et)
p(er)petuo possidendam. cum om(n)i iure sibi etiam tradito. ego Heinricus de Rosenb(er)ch app(ro)bo (et) confirmo. Vt aut(em) hec
rata p(er)maneant (et) nulla queant in posterum calu(m)nia p(er)turbari p(re)sentem cartam scribi feci (et) mei sigilli munimine robo
rari Huius rei testes sunt. d(omi)n(u)s Hablo. Zwatimirus. Chreno. Wenzlab. milites. Vlricus frat(er) Wenzle. Otto Waltho.
Nicolaus. Petrus. p(re)dwoz. Sbenko. D(omi)nicus. Bozlaus. Troyanus. Shazislaus fr(ater). (et) alij quam plures fide digni. Ac
tum Anno d(omi)ni. M(illesimo). CC(entesimo). septuagesimo Octauo. Jndictione. vj epacta. xxv. Dat(um) Jn Pribniz Jn die s(an)c(t)i Joh(ann)is bapt(iste).

Scholarly transcription markup

(text)
Expanded abbreviation; the letters in parentheses are supplied.
~text~
Minor uncertainty.
|text|
Serious uncertainty.
¦text¦
Fragile reading.
<text>
Contextual reconstruction not securely visible.
# / #3w
Visible but unreadable writing.
^3w^ / ^2l^
Physically missing or damaged passage.