Research catalogue

Explore the charters

Search simply first. Refine only when the research question requires it.

1279

CZ-KAVB > VYBRO > 1279

Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
Page 1 / 3
1279, page 1
View
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
Bone rei datur consilium. ut presens uite conferatur subsidium ubi eterne remuneracionis premium exspectatur. Gaant igitur pre
sentes ac post(er)i. quod ego heinricus de Rosenberch preceptis diuinis (et) salutarib(us) in formatus domui gaudii marie virgi
nis in hohenfurt quam pater meus pie memorie d(omi)n(u)s wokko multa beniuolencia cepit (con)struere et fundare eccl(esi)am in Rosen
berch cum silua in Gericha cum d(i)c(t)a p(ar)te decimarum (et) iuspatronatus liberalit(er) omni iure tradidi p(er)petuo possidendam. Jta tamen
ut abbas (et) conuentus Jacobum sacerdotem nostrum cappellanum diebus vite sue non priuent suo iure Vt fratres ibidem. domino iugiter
seruientes (et) p(ro) salute mea atq(ue) p(ro)genitor(um) (et) successor(um) meor(um) fideles ad dominum intercessores non alicui(us) necessitatis occasio aut desides faciat
aut robur sancte conu(er)sacionis quod absit infringat quia plurimis indigent qui indigencias plurimor(um) conantur fidelit(er) releuare. Vt
autem hec rata permaneant (et) nulla queant in posterum calumpnia p(er)turbari presentem cartam ip(s)is tradidi mei sigilli munimine roboratam.
cum testib(us) subnotatis Qui sunt Dominus Andreas miles. Leupoldus. d(omi)n(u)s Benata miles. Ouscho. ipsius frater. Nycolaus. Vlricus de
Weischel (et) eius frater Bseborius Troyanus suisq(ue) frat(ri)bus (et) alij quam plures Actum Anno domini. M. C. C. lxx. viij. Jn dictione
Septima. Epacta. vj. Datum in Rosenb(er)ch.

Scholarly transcription markup

(text)
Expanded abbreviation; the letters in parentheses are supplied.
~text~
Minor uncertainty.
|text|
Serious uncertainty.
¦text¦
Fragile reading.
<text>
Contextual reconstruction not securely visible.
# / #3w
Visible but unreadable writing.
^3w^ / ^2l^
Physically missing or damaged passage.