1371_IX_14
CZ-KAVB > VYBRO > 1371_IX_14
highMonasterium
Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
View
Translation
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
In Nomine domini amen pristine ac moderne etatis sagaciter admonente prouidencia circumspecta actus mortalium fir=
mare litterarum apicibus ne ipsos per decursum temporis obliuionis caligo fuscaret Igitur nos petrus Vlricus et Johannes fratres
de Rosemberch notum facimus vniuersis quod quia felicis recordacionis dilectus frater noster olim dominus Jodocus de Rosemberch
zelo deuocionis ac pietatis compunctus sanus mente et compos racionis existens ad diuini nominis gloriam et honorem cuius
altitudo prudencie nullis inclusa limitibus nullis terminis comprehensa suos cunctos ministros alias decorat honoribus
et celestis efficit latitudinis possessores pro sue necnon suorum predecessorum animarum remedio vnam villam dictam in wulgari
theotonico Conratslag cum vniuersitate omnium et singulorum fructuum reddituum ac prouentuum ad eam spectancium deuotis
ac Religiosis fratribus Abbati et Conuentui in wado cisterciensis ordinis qui in fundacionis et dotacionis abbacieque sua p(ro)uidentia
fore dinoscitur prelegauit contulit et donauit nomine testamenti idque nobis effectui mancipandum dimisit volentes eiusdem
fratris nostri legata et vota pia perducere ad effectum prelibatam villam cum omnibus ipsius attinenciis et vniuersitate vniuersis
iamdictis Abbati et Conuentui qui est aut fuerit pro tempore in perpetuum sicut predictum est concedimus et donamus ipsos et eorum
successores dicti monasterii Conuentus et abbates pro ante dicti nostri fratris ac nostrorum predecessorum animarum remedio possidendam has
tamen condiciones includendo quod ipsi Abbas et Conuentus in perpetuum duos pauperes cum illis nouem quos dudum in suo
hospitali fouere noscuntur adiecta prouentuum quantitate et deinceps perpetuis futuris temporibus ibidem in ipso hospitali alere
debeant ac nutrire necnon in die anniuersario memorati nostri fratris sexaginta pauperes cum pane et ceruisia pascere cuilibet
ipsorum pro manu denarium largiendo Ceteraque omnia et singula que in celebracione anniuersariorum fundatorum solempnitates
et cerimonia in cultu diuino et refectio(n)e fratrum facere non negligant aut aliqualiter pretermittant In cuius rei testimonium et
robur Sigilla nostra duximus presentibus appendenda Datum Chrumpnaw Anno domini millesimo trecentesimo Septua=
gesimo primo in die exaltacionis sancte Crucis