Research catalogue

Explore the charters

Search simply first. Refine only when the research question requires it.

8

CZ-MZA > E02 > 8

Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
Page 1 / 2
8, page 1
View
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
In nomine domini Amen Cuncta que aguntur in tempore ne simul labantur cum t(em)p(or)e Solent testimonio litterarum
roborari Nos igitur ffrater Johannes Natus Johannis Carnificis de Brunna protunc Prior frater Martin(us) ffrater
wenceslaus Sacristanus ffrater ffranciscus de ffurstenfeld Totusq(ue) Conuentus Monasterii Gewicen(sis) Ad p(er)petuam
rei memoriam presentibus (et) futuris cupimus notum esse Quod c(on)spicientes et videntes Judicis Nicolai de Alberdorff
dilecti n(ost)ri l(itte)ram priuilegialem supra dictam Aduocaciam Nobilis d(omi)ni domini Pertoldi de lippa protunc d(omi)ni regni
Bohemie Marschalci pie recordacionis penitus fore Annihilatam (et) cassatam et at(en)cius demolitam q(uia) foramina aliquot
h(abe)re videbatur Et Sigillum supradicti d(omi)ni destructum et fractum Condigna igit(ur) gr(aci)a miserti sui suorumq(ue) heredum ac
successorum suorum sum(us) p(re)fato Nicolao suisq(ue) heredibus Ac successorum suoru(m) p(re)fatam l(itte)ram p(re)sentibus renouam(us) c(on)firmam(us)
(et) gr(aci)osius roboram(us) cu(m) omnibus additis Judiciu(m) p(er)tinentibus V(idelicet) cu(m) vno laneo lib(er)o Et Tab(er)na lib(er)a et t(er)cio denario de
Judicio p(ro)ueniente prout i(n) antiqua l(itte)ra c(on)tinebant(ur) Insu(per) addentes ei et suis successoribus tria retia leporina de gracia
sp(eci)ali q(uod) idem Judex suiq(ue) heredes ac successores venari possent in n(ost)ris rubetis (et) montibus om(n)im(od)a facultatem Vt autem
hec donacio seu renouacio robur obtineat valiturum Sigilla n(ost)ra appendi mandam(us) testimonio litterarum Datu(m) In
Gewiczka feria q(ui)nta infra octauam penthecosten Anno domini Millesimo Quadringentesimo q(ui)nquagesimo sexto .

Scholarly transcription markup

(text)
Expanded abbreviation; the letters in parentheses are supplied.
~text~
Minor uncertainty.
|text|
Serious uncertainty.
¦text¦
Fragile reading.
<text>
Contextual reconstruction not securely visible.
# / #3w
Visible but unreadable writing.
^3w^ / ^2l^
Physically missing or damaged passage.