72
CZ-MZA > E03 > 72
highMonasterium
Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
View
Translation
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
Nos Alexander Maximilianus Krbosch Can(onicus) Reg(ularis) Later(anensis) Landskronae et Olomucii
ad Omnes Sanctos Praepositus Infulatus & Marchionatus Moraviae Praelatus, Ambrosius
Orzischxy Decanus, Wilhelmus Nolbeck Vice Decanus, Totumq(ue) Capitulum ejusdem Congregationis
Lateranensis Olomucii ad Omnes Sanctos
Perillustri ac Generoso D(omi)no D(omi)no Francisco Antonio Salava Equiti de Lippa, D(omi)no in
Augezd, Sac(rae) Caes(areae) Regiaeque Majestatis Consiliario, Supremo Aulae Judici, Inclyti Ju=
dicii Provincialis Assessori, nec non in Marchionatu Moraviae Cancellario Regio
D(omi)no nobis Honorandissimo
Salutem in Domino
Sanctus Pater noster Augustinus, alte sibi illa Christi verba imprimens: in hoc cognoscent om=
nes, quod discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem; statim in principio Regulae
suae, nobis praecipit: Charitatis vinculum custodiatis; Vinculum vero hujus Charitatis, melius
non custoditur, nisi nos invicem amando, unanimiter Deum laudando, psallendo, bona deniq(ue)
ad invicem operando, quae omnia sunt fructus dilectionis, quem Mundus in Religiosis
personis praesertim, suspicit, ambit, veneraturq(ue). Quia vero hujus dilectionis fructum a
nobis affectuose postulat, Perillustris, ac Generosus D(omi)nus D(omi)nus Franciscus Antonius Salava,
Eques de Lippa, quatenus nostrarum precum, ac bonorum operum particeps esse possit: Nos
singularem ejus erga Canonicum Ordinem nostrum affectum et benevolentiam perpendentes,
ut reciproci affectus nostri manifestum signum Eidem exhibeamus, alte praefatum Perillustrem
ac Generosum D(omi)num D(omi)num Franciscum Antonium Salava Equitem de Lippa, in nostram Con=
fraternitatem, in Nomine Domini recipimus, et Vinculo Charitatis, ita constringimus, ut sit
quasi unus ex nobis, Illumq(ue) nostrarum Missarum, precum, orationum, bonorum operum
omnium deniq(ue) suffragiorum spiritualium in vivis, et post mortem, tenore harum parti=
cipem facimus. In quorum fidem, ac fraterni affectus Tesseram, has Ei manus nostrae
subscriptione, et sigillis consvetis munitas tradidimus. Datum Olomucii ad Omnes
Sanctos die 12a Martii Anno 1723.
~[... Brunae]~
~[die 25a Augu(sti)]~
~[1743]~