191
CZ-MZA > E06 > 191
highMonasterium
Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
View
Translation
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
CLEMENS PP XI
AD PERPETVAM REI MEMORIAM. Cum sicut accepimus, in Ecclesia SS(anctorum) Ioannis Baptistae, et Wenceslai Martyris a Monast(erio) Ordinis S(ancti) Benedicti
dependen(te) Loci Ostromaczitz Olomucen(sis) Dioeces(is) una pia, et deuota utriusque sexus Ch(rist)i fidelium Confraternitas sub inuocatione S(anctae) Barbarae, non tamen pro hominibus unius specialis Artis canonice erecta, seu erigenda
existat, cuius Confratres, et Consorores quamplurima pietatis, et charitatis opera exercere consueuerunt, seu intendunt. Nos, ut Confraternitas h(uius)modi maiora in dies suscipiat incrementa, de omnipotentis Dei misericordia, ac
BB(eatorum) Petri, et Pauli Ap(osto)lorum eius auct(orita)te confisi, omnibus utriusque sexus Ch(rist)i fidelibus, qui d(ic)tam Confraternitatem in posterum ingredient(ur), die primo eorum ingressus, si uere poenitentes, et confessi S(anct)issimum Eucharistiae
Sacramentum sumpserint, Plenariam; Ac tam descriptis, quam pro tempore describendis in d(ic)ta Confraternitate Confratribus, et Consororibus in cuiuslibet eorum mortis articulo, si uere quoq(ue) poenitentes, et confessi, ac Sacra(mentali)
Com(munio)ne refecti, uel quatenus id facere nequiuerint, saltem contriti nomen Iesu ore, si potuerint, sin minus corde deuote inuocauerint, etia(m) Plenaria(m); Nec non eisdem nunc, et pro tempore existentibus d(ic)tae Confraternitatis
Confratribus, et Consororibus uere etia(m) poenitent(ibus), et confessis, ac Sacra(mentali) Com(munio)ne refectis, qui p(rae)fatae Confraternitatis Ecclesiam, seu Cappellam, uel Oratorium, die festo principali d(ic)tae Confraternitatis per eosdem Confratres semel t(antu)m eli-
gend(o), et ab Ordinario approband(o) a primis uesperis usque ad occasum Solis diei h(uius)modi singulis Annis deuote uisitauerint, et ibi pro Christianor(um) Principum concordia, haeresum extirpatione, ac S(anctae) Matris Ecclesiae exaltatione pias
ad Deum preces effuderint, Plenaria(m) similiter omnium peccator(um) suor(um) indulgentia(m), et remissionem misericorditer in D(omi)no concedimus. Insuper d(ic)tis Confratribus, et Consororibus uere pariter poenitent(ibus), et confessis, ac eadem Sacra(mentali) Com(munio)ne
refectis Ecclesiam, seu Cappellam, uel Oratorium h(uius)modi, in quatuor aliis anni feriatis, uel non feriatis, seu Dominicis diebus per memoratos Confratres semel t(antu)m etiam eligend(is), et ab eodem Ordinario approband(is), ut supra uisitant(ibus), et ibi-
dem orant(ibus), quo die id egerint, Septem Annos, et totidem quadragenas; Quoties uero Missis, et aliis diuinis officiis in Ecclesia, seu Cappella, uel Oratorio h(uius)modi pro tempore celebrandis, et recitandis, seu Cong(regation)ibus publicis,
uel priuatis eiusdem Confraternitatis ubicu(m)q(ue) faciendis interfuerint, aut pauperes Hospitio susceperint, uel pacem inter inimicos composuerint, seu componi fecerint, uel procurauerint, inde potuer(int), qui corpora defunctor(um) tam
Confratrum, et Consororum h(uius)modi, quam aliorum ad Sepulturam associauerint, aut quascumque Processiones de licentia Ordinarii faciendas, S(anct)issimumque Eucharistiae Sacramentum tam in Processionibus, quam cum
ad infirmos, aut alias ubicumque, et quomodocumque pro tempore deferetur, comitati fuerint, uel si impediti Campana ad id signo dato semel Orationem Dominicam, et Salutationem Angelicam dixerint, aut etia(m) quin-
quies Orationem, et Salutationem easdem pro Animabus defunctor(um) Confratrum, et Consororum h(uius)modi recitauerint, aut deuios aliquos ad uiam Salutis reduxerint, et Ignorantes praecepta Dei, et ea, quae ad Sa-
lutem sunt, docuerint, aut quodcumque aliud pietatis, uel charitatis opus exercuerint, toties pro quolibet p(rae)d(ict)orum operum exercitio, Sexaginta dies de iniunctis eis, seu alias quomodolibet debitis poenitentiis in forma Ecclesiae consue-
ta relaxamus. P(raesent)ibus perpetuis futuris temporibus ualituris. Volumus autem, ut si alias d(ic)tis Confratribus, et Consororibus praemissa peragent(ibus) aliqua alia indulgentia perpetuo, uel ad tempus nondum elapsum duratura concessa
fuerit, P(raesent)es nullae sint. Atque si d(ic)ta Confraternitas alicui Archiconfraternitati aggregata iam sit, uel in posterum aggregetur, aut quauis alia ratione uniatur, uel etia(m) quomodolibet instituatur, priores, et quaevis aliae Litte-
rae Apostolicae illis nullatenus suffragent(ur), sed ex tunc eo ipso nullae sint. Dat(um) Romae apud S(anctam) Mariam Maiorem sub Annulo Piscatoris die XXII. Aprilis M D C C XVIII.
Pontif(icatus) N(ost)ri Anno Decimo octauo