1222_I_19.2
CZ-MZA > E07 > 1222_I_19.2
highMonasterium
Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
View
Translation
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
Honorius ep(iscopu)s seruus seruor(um) dei. Dilectis filijs . Vniuersis Abbatibus et conuentibus Cistercien(sis) ordinis
Sal(utem) (et) ap(osto)licam ben(edictionem). Cum preter pauperem uictum u(est)r(u)m omnia bona u(est)ra hospitalitati (et) alijs pijs operibus of
ficiosissime sint exposita satis inhumane alijs auferri uidetur egenis quicquid a uobis uiolentia uel ingenio extorquet(ur).
Nec quia d(omi)n(u)s manuum u(est)rar(um) operibus benedicens uiaticum peregrinationis u(est)re quantomagis illud fraterna caritate in usus
pauperum distribuitis tantomagis celesti alluuione multiplicat estis deterioris conditionis habendi sed
potius melioris cum non nisi uasis paratis celestis gratie oleum infundatur . q(uo)d pauperis mulieris deficientibus
uasis fuisse legitur. Licet igitur largiente d(omi)no monast(er)ia u(est)ra plus solito temporalium floreant
ubertate quia tamen exinde pauperibus uberius subuenit(ur) nos uolentes eo uos de sp(eci)ali gr(ati)a fauorabilius
confouere . quo exinde illi propensius complacere nos credimus qui q(uo)d uni ex minimis suis fit sibi reputat
esse factum deuotionis uestre precibus inclinati auctoritate uobis presentium indulgemus ne
ap(osto)lice sedis legati procurationes pecuniarias a monast(er)ijs uestris exigere . uel extorquere presumant . sed
cum ad domos uestras accesserint sine carnium esu cibis regularibus sint contenti. Nulli ergo om(nin)o ho
minum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere uel ei ausu temerario contraire . Siquis
autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beator(um) petri et pauli ap(osto)lor(um) eius se
nouerit incursurum. Dat(um) lateran(i) xiiij k(a)l(endas) febr(uarii) pontificat(us) n(ost)ri Anno Sexto;