1295_XII_27
CZ-MZA > E07 > 1295_XII_27
highMonasterium
Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
View
Translation
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
NOS WENCESLAVS DEI GRATIA
Rex Boemiæ, Dux Cracoviæ et Sandomeriæ, Marchioq(ue) Moraviæ.
Tenore præsentium notum facimus universis tam præsentibus
quam futuris, quod cum Illustris Dux Boleslaus Cracoviensis Ducat(us)
nostri prædecessor, Wellegradensi Monasterio Venerabili, pietatis
intuitu Octoaginta Bancos Salis, seu Balvanos, sicut de certo testi=
monio fide dignorum Virorum, eiusdem Ducatus nostri Cracoviensis
plenissimè didicimus, gratiosè contulerit in Bochna integraliter
percipiendos, per Abbatem et Conventum eiusdem Monasterij Anno
quolibet singulis Annis In perpetuum pleno Iure. Nos
Monasterium idem quod pronis affectibus intima gratitudine pro=
sequimur, nostris favoribus cupientes extolli prærogativa gratiæ
specialis Donationem ipsam ~suam~ ratam et gratam favorabiliter
habemus, eidem Monasterio de liberalitatis nostræ munificentia
benignius innovantes, eam ex certa nostra scientia confirmamus,
et præsentis scripti patrocinio liberaliter communimus. Nulli
ergo omnino Hominum liceat hanc nostram ac quondam prædeces=
soris nostri Donationem et Confirmationem etiam nostram favora=
bilem, aliquatenus infringere aut ei ausu temerario contraire.
Quod si quis secus attemptare præsumpserit, Omnipotentis DEI gra=
vissimam offensam et nostram ingratitudinem se sentiat incur=
~surum~