1383_I_22
CZ-MZA > E07 > 1383_I_22
highMonasterium
Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
View
Translation
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
Ego Czenko de Budzow recognosco tenore presencium vniuersis Quod quia litteram priuilegalem quam habui super villa potworicz
cuius possessionem propter debita contracta aput Judeos non valui obtinere sed condescendi libero voluntatis arbitrio de eadem.
si continget ipsam vmquam ad lucem produci futuris temporibus eam cassatam per me non valui pro isto inuenire tempore
mortuam et nullius vigoris neqz aput me uel quoscumqz alios alicuius existere firmitatis promittens bona fide sine dolo
quolibet quod virtute talis littere michi vmquam vllo tempore Jus aliquod volo seu debeo vendicare Renuncians omni Juri et
dominio que forte vigore priuilegialis predicte littere si postea inueniretur michi possent competere de quibus me exuo et
presentibus facio penitus alienum Et ut maiores vigore priora robur obtineant Nos wznata dictus Hecht de Rossicz philippus
de Swayssanow Vlricus de lewnow Henricus dictus pflug de Rabsteyn Benessius dictus drapowecz de walcz wustiborius de
Radowessicz ad preces supradicti Czenkonis sigilla n(ost)ra huic littere appendimus in testimonium omnium premissorum Datum
prage in die sancti vincencij martiris Anno domini millesimo trecentesimo octuagesimo Tercio