Research catalogue

Explore the charters

Search simply first. Refine only when the research question requires it.

1261_III_06

CZ-MZA > E08 > 1261_III_06

Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
Page 1 / 2
1261_III_06, page 1
View
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
Alexander ep(iscopu)s seruus seruor(um) dei. Dilectis filijs . . abbati Cistercij eiusq(ue) coabbatib(us) et conuen
tibus uniuersis Cistercien(sis) ordinis sal(u)t(em) et ap(osto)licam ben(edictionem). Cum Cistercien(sis) ordinis titulus per dei gratiam
adeo sit insignis q(uo)d uix credatur ab hijs qui contra uos litteras impetrant sine malitia subiceri
Nos et illor(um) fraudibus obuiare ac innocentiam uestram uolentes fauorabiliter confouere auctoritate
uobis presentium indulgemus ut nequeatis per litteras apostolicas conueniri que de Cistercien(si)
ordine non fecerint mentionem. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam n(ost)re concessionis
infringere uel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipoten
tis dei et beator(um) petri et pauli ap(osto)lorum eius se nouerit incursurum. Dat(um) Lateran(i) ij . Non(as) Martij
Pontificatus n(ost)ri Anno Septimo.

Scholarly transcription markup

(text)
Expanded abbreviation; the letters in parentheses are supplied.
~text~
Minor uncertainty.
|text|
Serious uncertainty.
¦text¦
Fragile reading.
<text>
Contextual reconstruction not securely visible.
# / #3w
Visible but unreadable writing.
^3w^ / ^2l^
Physically missing or damaged passage.