Research catalogue

Explore the charters

Search simply first. Refine only when the research question requires it.

1272_VIII_11

CZ-MZA > E08 > 1272_VIII_11

Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
Page 1 / 2
1272_VIII_11, page 1
View
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
Gregorius ep(iscopu)s seruus seruor(um) dei . Dilectis filijs . . Abbati et Conuentui mona|stery| de Sare
Cyst(er)cien(sis) ordinis Pragen(sis) dioc(esis) sal(u)t(em) et ap(osto)licam ben(edictionem) . Sacrosa(ncta) Roman(a) eccl(es)ia deuotos et humiles filios
ex assuete pietatis officio propensius diligere consueuit / et ne prauor(um) hominum malitijs agitentur / eos tanquam
pia mater sue protectionis munimine confouere . Eapropter dilecti in d(omi)no filij uestris iustis pos
tulationibus grato concurrentes assensu personas uestras et locum in quo diuino estis obsequio mancipati / cum
omnibus bonis que in presentiar(um) rationabiliter possidet aut in futurum iustis modis prestante d(omi)no poteritis adipisci /
sub beati Petri et nostra protectione suscipimus . Specialiter autem terras / possessiones / redditus / domos / et alia omnia bona
uestra sicut ea omnia iuste ac pacifice possidetis uobis et per uos u(est)ro monasterio auctoritate ap(osto)lica confir
mamus / et presentis scripti patrocinio comunim(us) . Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis
et confirmationis infringere uel ei ausu temerario contraire . Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem om
nipotentis dei / et beator(um) Petri et Pauli Apostolor(um) eius se nouerit incursurum . Dat(um) apud Vrbemueterem
iij Idus Augusti . Pontificatus n(ost)ri Anno Primo ;

domenicus

Scholarly transcription markup

(text)
Expanded abbreviation; the letters in parentheses are supplied.
~text~
Minor uncertainty.
|text|
Serious uncertainty.
¦text¦
Fragile reading.
<text>
Contextual reconstruction not securely visible.
# / #3w
Visible but unreadable writing.
^3w^ / ^2l^
Physically missing or damaged passage.