1336_VI_22.1
CZ-MZA > E09 > 1336_VI_22.1
highMonasterium
Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
View
Translation
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
Benedict(us) ep(iscopu)s seruus seruor(um) dei Dilectis in (christ)o filiabus .. Abbatisse et Conuentui Monasterij Aule beate Marie in Antiqua
Brunna Cistercien(sis) ordinis Olomucen(sis) dioc(esis) Salt(em) et ap(osto)licam ben(edictionem). Solet annuere sedes ap(osto)lica pijs uotis et honestis pe
tentium precibus fauorem beniuolum impertiri. Eapropter dilecte in domino filie u(est)ris iustis postulationib(us) grato concurren
tes assensu personas u(est)ras et locum in quo diuino estis obsequio mancipate cum omnib(us) bonis que inpresenciar(um) rationa
biliter possidetis aut in futurum iustis modis prestante domino poteritis adipisci sub beati Petri et n(ost)ra protectione
suscipimus. Specialiter autem decimas terras domos uineas ortos et alia bona u(est)ra sicut ea omnia iuste et
pacifice possidetis uobis et per uos eidem Monasterio auctoritate ap(osto)lica confirmamus et presentis scripti patro
cinio communimus. Salua in predictis decimis moderatione Concilij generalis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc
paginam n(ost)re protectionis et confirmationis infringere uel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemp
tare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beator(um) Petri et Pauli Ap(osto)lor(um) eius se nouerit incursurum.
D(a)t(um) Auinion(e) x k(a)l(endas) Julij Pontificatus n(ost)ri Anno Secundo.