Research catalogue

Explore the charters

Search simply first. Refine only when the research question requires it.

1435_VIII_18

CZ-MZA > E09 > 1435_VIII_18

Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
Page 1 / 2
1435_VIII_18, page 1
View
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
In nomine domini amen. Quoniam ex modo noue renascencie qua ad salutem eternam necessario
indigemus et sine qua impossibile est nos saluos fieri scriptura testante nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto et in fonte sacri baptismatis a contagione originalis peccati quasi modo geniti apud deum emacu
lati sumus ita ut exinde dei filij possimus nominari. Tamen quia priuilegio contradictorum scelerum que continuo et quasi incessanter patrant non desistimus mundificacionem baptismatis suscepte in tantum infici
et deformari de non filij dei sed praui peccati appellamur per quod a conspectu domini uidemur multum longe distare. Sed sanctorum meritis in quibus omnipotens deus se laudari precepit atque pijs operibus
que concedente et adiuuante domino facimus iuuamur. Inter que opera elemosina primatum locum tenet de eius dicente sic peccatum extinguit quemadmodum extinguit aqua ignem. Absolucio sorde contractorum
criminum taliter maculati difficulime et quasi impossibiliter ad eternam salutem ingredi atque diuino conspectui representari mereremur. Et quamuis omnipotens deus eciam nobis generaliter in omnibus sanctis
ex communione eorum quam ex fide cognoscimus generaliter sit deuocione debita uenerandus. Tamen specialiter in illorum sanctorum meritis quos ipse uirtute sue diuine potencie in mundo uisibilibus et inuisi
ac multiformibus fecit miraculis coruscare. Cristifidelis populus uidetur magis ac deuocius uenerari et feruencius adorare. Cum quibus beatus Iohannes baptista preuius lucis et gloriosa uirgo et martir ka
therina palmam uictorie gloriose meruerunt obtinere quorum auxilium implorantes ipsorum gloriosis meritis et precibus interuenientibus a sorde et inquinamento contractorum scelerum liberari et ad trium
phum eterne beatitudinis prestante domino feliciter induci et sempiterne maiestatis conspectui representari mereamur. Cum autem in ecclesia parrochiali sancti wenceslai in Auspecz Olomucensis diocesis sub honore
eorundem beati Iohannis sancte uirginis et martiris katherine constructum sit altare sine dote spiritualia quoque sine temporalibus diu subsistere non possunt. Nos igitur wenceslaus Cundlini
de Brunna decanus et canonicus ecclesie pragensis Thomas pistor et Adam dictus Giger ciues in Brunna testamentarij et dispositores uoluntatis ultime honorabilis quondam dni domini
Stephanni huasslini de Auspecz canonici ecclesie collegiate monesterij sancti petri in Brunna pia eiusdem dote que dum in humanis ageret ad prefatam in Auspecz ecclesiam habuit eiusque saluti anime subuenire cu
pientes de pater misericordiarum et tocius consolacionis dominus diem messionis extreme omisso rigore iusticie sibi dignosissimum dignetur pie impertiri uenerabilium dominarum marthe abbatisse et conuentus
monasterij uallis sancte marie in antiquabrunna ordinis cisterciensis olomucensis diocesis necnon prouidorum uirorum nicolai iudicis et iuratorum opidi in Auspecz fauorabili consensu accedente pariter et assensu. Ad supra
dictum altare sancti Iohannis et beate katherine et pro ipsius altaris assiduo ministro de non moleste sed suauiter ferat iugum domini pro dote decem marcas grossorum census ueri nudi et annui a bonis
dicti domini stephanni ad nos ex testamento ipsius ultime uoluntatis dimissis comparatas et in certis bonis et redditibus pro centum marcis grossorum comparatis prout in litteris desuper confectis plenius continetur
et expressatur damus libere et deputamus. Ita uidelicet quod quandocumque dictorum censuum porrectores ipsum censum iuxta tenorem earundem litterarum redimere pecunia redempcionis de nos si in humanis
egerimus ac post nos dicti altaris patronorum et collatorum infrascriptorum pro tempore existencium scitu et uoluntate sub ueris clausulis sacristie dicti monasterij ualle sancte marie in antiquabrunna
atque rectoris altaris predicti pro tempore existentis reponantur pro alio censu dicti altaris quociens locus recompacionis se obtulerit comparando. Uolumus tamen et ordinamus iuspatronatus et presentandi ac
aliam quamuis disposicionem dicti altaris aput nos et non alium seu alios quo aduixerimus uel altero defuncto apud superstitem remanere. Ad quod quum uacauerit personam ydoneam et habilem presentabimus
Omnibus autem nobis defunctis ad prefatos iudicem et iuratos in Auspecz spectare et pertinere perpetue debebit. Sub hac tamen condicione quod quandocumque prefatum altare ex quacumque causa ua
care contigerit extunc domina abbatissa monasterij ualle sancte marie in antiquabrunna predicti unacum conuentu suo eligere debent et debebunt unam personam ydoneam ex cappellanis mo
nasterij ipsorum supradicti et non aliam in dignitate sacerdotij constitutam aliud beneficium ecclesiasticum non habentem seniorem non etate sed seruicio monasterij antedicti ipsamque personam
electam iudici et iuratis in Auspecz nominare qui eandem personam et nullam aliam loci ordinario aut ipsius uicario in spiritualibus pontifice uidebuntur ad prenominatum altare instituendam
prout moris est et confirmandam. Quiquidem presentatus et confirmatus oneribus infrascriptis astrictus esse debet et debebit uidelicet processionibus et officijs diuinis in festiuitatibus solempnibus
ac diebus dominicis singulis tenebitur in pelliceo habitu interesse effectiue. Disponimus eciam et ordinamus quod is qui pro tempore fuerit dicti altaris rector in predicti domini stephanni
et suorum predecessorum animarum remedium in supranominato altari per se uel substitutum suum tres missas in ebdomada legere tenebitur unam uidelicet ferijs secundis pro defunctis aliam ferijs quintis
pro peccatis et terciam singulis diebus sabbatinis de beata uirgine sub pena unius grossi quocienscumque negligens fuerit pro uictu dicte ecclesie irremissibiliter persoluenda. Per lecturam tamen missarum suarum suum
plebanum aut uicessuagerentem in factis ecclesie non debet nec debebit in aliquo impedire. Ad predictum quoque altare taliter ut premittitur per nos fundatum et dotatum honorabilem uirum dnm deum
plebanum in pelniz presbiterum olomucensis diocesis reuerendo in christo patri et domino domino paulo dei gracia episcopo olomucensi ipsiusque uicario in spiritualibus generali duximus presentandum quem et in dei nomine
presentamus in hijs scriptis iure patronatus et presentandi nobis modis premissis reseruato ipsique altari cum suis fructibus censibus et prouentibus uniuersis pure propter deum conferimus. Supplicantes diligenter pre
nominatis dominis paulo episcopo ipsiusque in spiritualibus uicario generali quatenus huiusmodi altare in titulum et beneficium ecclesiasticum erigere prefatumque dominum deum sic ut premittitur per nos presen
tatum ad ipsum altare instituere et confirmare prout ad ipsorum spectat et pertinet officium dignentur graciose. In quorum omnium fidem et testimonium premissorum sigilla nostra unacum sigillis uenera
bilium et religiosarum dominarum marthe abbatisse et conuentus monasterij supranominati necnon iudicis et iuratorum opidi in Auspecz presentibus sunt appensa. Datum brunne anno domini mille
simo quadringentesimo tricesimoquinto feria quinta infra octauas assumpcionis sancte marie uirginis.

Scholarly transcription markup

(text)
Expanded abbreviation; the letters in parentheses are supplied.
~text~
Minor uncertainty.
|text|
Serious uncertainty.
¦text¦
Fragile reading.
<text>
Contextual reconstruction not securely visible.
# / #3w
Visible but unreadable writing.
^3w^ / ^2l^
Physically missing or damaged passage.