1280_III_15
CZ-MZA > E10 > 1280_III_15
highMonasterium
Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
View
Translation
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
Nicolaus ep(iscopu)s seruus seruor(um) dei. Dilectis in (christ)o filiabus . . Abbatisse et Conuentui Monasterij
de porta celi Cistercien(sis) ordinis Olomucen(sis) dioc(esis) Sal(utem) et ap(osto)licam ben(edictionem). Cum a nobis petitur quod iustum
est et honestum tam uigor equitatis quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem officij n(ost)ri ad debitum
perducatur effectum. Eapropter dilecte in domino filie u(est)ris iustis postulationibus grato concurrentes assensu
omnes libertates et immunitates a predecessoribus n(ost)ris Roman(is) pontificibus siue per priuilegia seu alias indulgen
tias uobis et Monasterio u(est)ro concessas necnon libertates et exemptiones secularium exactionum a Regibus prin
cipibus et alijs (christ)i fidelibus rationabiliter uobis indultas sicut eas iuste ac pacifice obtinetis uobis et per
uos eidem Monasterio auc(tori)tate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli
ergo omnino hominum liceat hanc paginam n(ost)re confirmationis infringere uel ei ausu temerario contraire.
Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beator(um) Petri et Pauli
apostolor(um) eius se nouerit incursurum. Dat(um) Rome apud S(anctum) Petrum Id(us) Martij.
Pontificatus n(ost)ri Anno Tertio.
p(ro) bene(ficio)