Research catalogue

Explore the charters

Search simply first. Refine only when the research question requires it.

1283_XI_06

CZ-MZA > E10 > 1283_XI_06

Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
Page 1 / 2
1283_XI_06, page 1
View
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
Nos Wencezlaus dei gracia Rex Boemie et Marchio Morauie . Notum esse volum(us) vniuers(is)
tenore presencium inspecturis . q(uo)d cum Nos Judicio in Bruna p(re)side(n)s p(re)ingeret . Venab(i)l(is) d(omi)na Anna
Abbatissa in Thusnowicz . nobis in (Christ)o dilecta . vna cum p(re)posito . d(omi)no Conrado . coram nobis
querulose p(ro)posueru(n)t . q(uo)d Woytcha de Bchechowicz Censum debitum ad quem de iure teneret(ur)
de laneis suis ip(s)is soluere recusaret . Cum tamen ip(s)a villa Bchechowicz pleno dominio
ad eas p(er)tineat vt volu(n)t suis p(ri)uilegijs demonstrare . Ipse v(er)o Woytcha e(con)t(ra)r(i)o allegabat
quod lanei quos colit sibi et suis successorib(us) collati et dati essent p(ro) s(er)uicijs exhibitis et ad
huc exhibendis . Ita quod eos cum suis successorib(us) p(er)petuo debet libere possid(er)e . q(uo)d tamen
nullo auct(en)tico p(ro)bare potuit instrum(en)to . Nos v(er)o delib(er)at(i)o(n)e Regia h(uius)modi dissensionis
et alt(er)cacionis mat(er)iam decide(re) et sopire volentes . statuim(us) et ordinamus de co(n)silio nobilium
Terre . Quod ip(s)e Woytcha vna cum filijs suis ad temp(or)a vite sue et suor(um) filior(um) ip(s)os
laneos quos hucusq(ue) coluit absq(ue) om(n)i inpedimento debeat possidere vltius pacifice et q(ui)ete .
Sed postq(u)a(m) d(omi)n(u)s dictu(m) Woytcham cum filijs suis ex hoc seculo euocau(er)it Ex tunc om(n)ia
bona sua tam mobilia q(u)a(m) immobilia scilic(et) laneis agris cultis et incultis p(ra)tis siluis cum
om(n)ib(us) suis Jurib(us) et p(er)tinencijs quibuscu(m)q(ue) . sine om(n)i (con)tradicc(i)one seu an(n)ex(i)ac(i)one om(n)ium
amicor(um) suor(um) ad p(re)dictas dom(i)nas in Thusnowicz lib(er)e deuoluentur . In cui(us) rei testimo(n)i(um)
et robur validius p(re)sens p(ri)uilegium dicte d(omi)ne Anne Abbatisse . Totiq(ue) Conuentui
d(omi)nar(um) in Thusnowicz . damus Sigillor(um) n(ost)ror(um) robore (com)munitum . Datum Brvne p(er) man(us)
d(omi)ni Johannis p(re)positi Baucen(sis) . p(ro)thonotarij Morauie . Anno d(omi)ni Millesimo . Ducentesimo .
Lxxx(o) . Tercio . Octauo Jdus Noue(m)bris . p(re)sentibus Baronib(us) . videlic(et) . d(omi)no Arclebo Ca
merario Znoymensi . et vethouie(n)si . d(omi)no Thimone de Chunstat . d(omi)no Gerhardo de
Obrzez . d(omi)no Bohuschone et hartmano filijs d(omi)ni C(ri)nome et d(omi)no Matheo de Schirna
hov . Ceterisq(ue) Terre nobilibus fide dignis . . . -

Scholarly transcription markup

(text)
Expanded abbreviation; the letters in parentheses are supplied.
~text~
Minor uncertainty.
|text|
Serious uncertainty.
¦text¦
Fragile reading.
<text>
Contextual reconstruction not securely visible.
# / #3w
Visible but unreadable writing.
^3w^ / ^2l^
Physically missing or damaged passage.