1523_I_02
CZ-MZA > E10 > 1523_I_02
highMonasterium
Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
View
Translation
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
NOS MARIA Dei Gratia Vngarie, Boemie, Dalmatie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieq(ue) Regina. Necnon Slesie
& Lucemburgen(sis) Dux, Marchioq(ue) Morauie, & Lusatie, (et)c(etera). Memorie commendamus tenore presentium significan(tes) quibus expedit Vniuersis, Q(uo)d nos, tum ad instantem
supplicationem certorum fidelium n(ost)rorum nobis propterea factam, tum vero ex syncero affectu & singulari deuotione n(ost)ra, quam erga Diuam Virginem Mariam Matrem
Domi(ni), sub cuius nomine & titulo Monasterium de Tissnowicz ordinis Cistercien(sis) prope Ciuitatem Tissnowicz in prenominato Marchionatu nostro Morauie
antiquitus per Sere(nissi)ma(m) quondam D(omi)nam Constanciam Reginam Regni Boemie felicis memorie, ac Morauie Marchionem, predecessorem nostram, dotatum esse dinoscitur,
gerimus & habemus, Volentes vt Venerabilis ac Religiosa Sanctimonialis Appolonia de Bozkowicz Moderna Abbatissa, & omnes Abbatisse future, Religiose &
Sanctimoniales Sorores, in eodem Monasterio pro tempore degen(tes), comodius & quietius Deo Altissimo famulari possint, Easdem, simul cum predicto Monasterio, necnon
Vniuersis Juribus possessionariis, & Colonis, rebusq(ue) & bonis ipsorum mobilibus, & immobilibus, de consensu & beneplacita voluntate Sere(nissi)mi D(omi)ni Ludouici Regis (et)c(etera). Domi(ni) &
Mariti n(ost)ri Charis(si)mi, sub Cuius Tutela & Patrocinio antea Vacante sede Sere(nissi)mar(um) Marchionum fuerant, In n(ost)ram Reginalem recepimus & assumpsimus protectione(m) Tutelamq(ue)
& patrocinium speciale, & ab omni aliorum protectione & tutela, sub qua antea vtcunq(ue) fuerint, Eximimus, Conceden(tes) Eisdem vt libere & pacifice sub n(ost)ra protectione predictis
om(n)ibus Bonis ad Monasterium pertinentibus, pacifice vti, Eaq(ue) libere possidere possint & valeant, Vbi uero in illis a quibuspiam turbarentur & in suis Priuilegiis inquietarent(ur)
solu(m) ad n(ost)ram Maie(sta)te(m), & in n(ost)ra absencia ad eum, quem in eorum protectorem elegerint refugium habeant, Ad quem eligendum vigore presentium dedimus eisdem plenam facultatem, &
Authoritatem, Jta vt talis Electus & constitutus protector, Easdem Sanctimoniales, & omnia Bona prenominati Monasterii Contra quoslibet illegittimos & violentos ipsorum
turbatores tueri, protegere, ac indenniter manuteneri, tueri, & protegi facere debeat & teneatur, n(ost)re Maie(sta)tis in persona & ~auctoritate~ presentibus in hac parte eidem concessa
& Justicia median(te). Vt a curis mundanis & externis molestationibus expedite attentius Deo Optimo eedem Sa(n)ctimoniales seruire possint, Harum n(ost)rarum quibus Sigillu(m) n(ost)rum
est appensum Et quas manu n(ost)ra propria subsignauimus vigore & testimonio l(itte)rarum median(tibus). Datum In Arce n(ost)ra Pragen(si), Die Secunda Mensis Januarii, Anno d(omi)ni
Millesimo Quingentesimo Vigesimo Tertio Coronationis vero nostre Regnorum nostrorum Vngarie Anno Tertio Boemie vero Secundo :
Maria Regina m(anu) p(ropria)