Research catalogue

Explore the charters

Search simply first. Refine only when the research question requires it.

1291_III_06

CZ-MZA > E18 > 1291_III_06

Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
Page 1 / 3
1291_III_06, page 1
View
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
Nicolaus ep(iscopu)s s(er)uus s(er)uor(um) dei. Dilectis in (Christ)o filiabus .. priorisse et Conuentui Monasterij sancte ka
therine olomucen(sis) secundum instituta et sub cura ordinis fratrum predicator(um) uiuentib(us) sal(u)t(em) et ap(osto)licam ben(edictionem). Cum a nobis petitur quod
iustum est et honestum tam uigor equitatis quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem officij n(ost)ri ad debitum perducatur effec
tum. Eapropter dilecte in (Christ)o filie u(est)ris iustis postulationib(us) grato concurrentes assensu personas u(est)ras et locum in quo diuino
estis obsequio mancipate cum omnib(us) bonis que inpresenciar(um) rationabiliter possidet(is) aut iustis modis prestante domino poterit(is) adipisci
sub beati petri et n(ost)ra protectione suscipimus. Specialiter autem decimas prata pascua nemora terras possessiones et alia bona iura sicut ea
om(n)ia iuste et pacifice possidetis uobis et per uos Monasterio u(est)ro auctoritate ap(osto)lica confirmamus et presentis scripti patrocinio commu
nimus salua in predictis decimis moderatione Concilij generalis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam n(ost)re confirma
tionis infringere uel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et
beator(um) petri et pauli apostolor(um) eius se nouerit incursurum. Dat(um) apud Vrbemueterem ij Non(as) Marcij
Pontificatus n(ost)ri Anno Quarto:

Scholarly transcription markup

(text)
Expanded abbreviation; the letters in parentheses are supplied.
~text~
Minor uncertainty.
|text|
Serious uncertainty.
¦text¦
Fragile reading.
<text>
Contextual reconstruction not securely visible.
# / #3w
Visible but unreadable writing.
^3w^ / ^2l^
Physically missing or damaged passage.