Research catalogue

Explore the charters

Search simply first. Refine only when the research question requires it.

1336_II_08

CZ-MZA > E19 > 1336_II_08

Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
Page 1 / 2
1336_II_08, page 1
View
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
Nos Gerdrudis famula quondam Serenissime Principis Elizabeth Boemie Regine, singulis presentibus innotescimus, quod sana
mente et communicato consilio mature deliberacionis, coram Nobilibus viris, dominis, Vznachone de Lomnicz, Gerhardo de Chun
stat, Hachcone de Rozicz et pluribus aliis viris strennuis et fidedignis, pro remedio anime racionabiliter et deuote in testamento
meo extimo disposuisse et legasse ordinarie subnotata. Primo in Ochelschicz villa habeo de laneis meis ibidem, octo marcas
redditus, de quibus dispono Magdalene cognate mee sanctimoniali apud sanctam Annam duas marcas reddituum, Item dispono
Katerine filie sororis mee sanctimoniali ibidem duas marcas reddituum, Item Anne nepti mee sanctimoniali ibidem duas marcas
reddituum, Item Clare sanctimoniali in Oslau duas marcas reddituum, Item habeo in predicta villa vnam araturam cum quartali
silue ad eam pertinente et curiam cum prato ibidem quartali, de Pruscaech habeo curiam ibidem excolendam in cuius quartali
in censu pro medio laneo de quibus bonis omnibus et singulis iam predictis dispono eidem Anne predicte vnam marcam reddituum, Item habeo
in villa Zcorawicz sex laneos marcas reddituum de laneis meis ibidem de quibus dispono Magdalene et Katerine predictis vnam
marcam reddituum, Ita quod eadem marca census vna earundem puellarum duarum defuncta ad secudam superstitem deuoluetur, sic quod
ille due marce reddituum de Ochelschicz ad Monasterium sancte Anne deuoluentur. Set superstite puella defuncta omnes tres marce reddituum
videlicet due de Ochelschicz et vna de Zcorawicz ad idipsum Monasterium deuoluentur. Item de predictis redditibus in Zcorawicz dispono cla
re predicte vnam marcam reddituum, Item dispono duobus sacerdotibus Capellanis ad sanctam Annam, qui pro tempore familiares fuerint de eisdem
redditibus, duas marcas reddituum, Item de eisdem redditibus dispono pro anniuersario meo agendo singulis annis ad sanctam Annam
vnam marcam reddituum, Item de predictis sex marcis reddituum in Zcorawicz dispono fratribus predicatoribus apud sanctum Michaelem in Bruna vnam
marcam census perpetui pro anniuersario meo singulis annis agendo, qui census de predictis bonis prouisse apud sanctam Annam debet assignari pro tempore
suo, et singulis annis per eos ad eosdem fratres iam dictos, Item dispono et volo, quod Perchta soror mea dictos redditus singulos
et vniuersos, percipiat, leuet, et tollat ad opus vite sue, singulis annis, in festo sancti Martini, predictis personis et Conuentibus
vt premittitur, proprios redditus offerendo, quorum reddituum terminus consuetus est sancti Martini festum, et si predicta bona in toto aut
in parte per casum incensum et defectum pacientur, extunc vnicuique persone predicte suus census secundum numerum marcarum remissus debet
dari. Post obitum vero dicte Perchte sororis mee, vnicuique persone predicte de suo censu tollendo se personaliter ingerat, quibus personis
omnibus siue singulis defunctis, ad Monasterium siue Conuentus dicti census deuoluentur, cuius rei in euidenciam et maiorem firmitatem
litteras presentes dedi meas et preterea Nobilium dominorum predictorum sigillis roboratas. Anno domini Millesimo Trecentesimo Tricesimo Sex
to, feria secunda in octaua sancte Agathe virginis.

Scholarly transcription markup

(text)
Expanded abbreviation; the letters in parentheses are supplied.
~text~
Minor uncertainty.
|text|
Serious uncertainty.
¦text¦
Fragile reading.
<text>
Contextual reconstruction not securely visible.
# / #3w
Visible but unreadable writing.
^3w^ / ^2l^
Physically missing or damaged passage.