1527_IV_17
CZ-MZA > E19 > 1527_IV_17
highMonasterium
Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
View
Translation
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
Nos FERDINANDVS Dei Gratia Bohemie Hungarie Dalmatie Croatie et(cetera) Rex Infans Hyspanie Archidux Austrie Marchio Morauie Lucemburgen(sis) ac Slesie Dux ac Marchio Lusatie et(cetera) Ad perpetua(m) rei
memoriam Notumfacimus tenore p(rese)nciu(m) Vniuersis et singulis. Quamq(ue) cunctaru(m) Relligionu(m) quas D(omi)no volente Predecessores nostri in Regno Boemie et Dominijs n(ost)ris pie fundauere paternus tutor et auctor simus Precipue tamen
Sanctimonialiu(m) Virginu(m) sexum fragilem et ueneramur et miramur, Que agni Sponsum immaculatum casto seque(n)tes proposito, viri solatio destitu(n)tur, atq(ue) spretis neq(uam) carnis delectamentis et seculissimis seductissimisq(ue) hui(us)
mundi deliramentis in carne preter carnem militant Virginitatis Laureolam a Rege Virginu(m) expectantes, Que sicut fideli sancte professionis voto eterno Regi sponso suo deuincte sunt, ita bonoru(m) suoru(m) quibus viuunt custodiam
a Ch(rist)ianis principibus merito prestolantur. Quu(m) itaq(ue) Maiestati nostre humiliter esset Supplicatum ex parte Relligiosarum Priorisse et totius Conuentus Monasterij Sancte Anne in antiqua Brunna ordinis Predicator(um)
Olomucen(sis) Dyocesis deuotaru(m) nostraru(m) dilectaru(m) Quatenus om(n)es Gr(ati)as, Libertates, donationes, Concessiones Consuetudines Immunitates indulta priuilegia ac Iura vniuersa a clare meorie Predecessoribus n(ost)ris Bo=
hemie Regibus ac Marchionibus Morauie Et signanter Joanne Wladislao et Ludouico Fratre et Sororio nostro felicis memorie alijsq(ue) Illustribus Principibus seu quibuscu(m)q(ue) Christifidelibus ipsis ac
earundem Monasterio datas et concessas. De speciali n(ost)ra gratia Auct(oritat)e Regia Et tanq(uam) Marchio Morauie approbare, ratificare Innouare et confirmare dignaremur Nos iustas earu(m) preces li=
benter exaudientes vt eo ardencius diuino cultui uota sua persoluant Quo conseruatione nostra uberius se senserint esse preuentas Ideo non per Errorem aut improuide sed a(n)i(m)o deliberato sano p(ri)ncipum
Procerum et fideliu(m) nostror(um) accedente Consilio De certa nostra scientia auctoritate Regia tanq(uam) Rex Boemie et Marchio Morauie omnes Gratias Libertates Donationes concessiones consuetudines
Immunitates Indulta Priuilegia ac Iura Vniuersa que a Diue memorie Predecessoribus nostris Boemie Regibus ac Marchionibus Morauie aut quibuslibet alys personis hactenus rite obtinuerunt
in omnibus eorundem tenoribus Articulis punctis et clausulis ac si tenores om(n)iu(m) forent inserti p(rese)ntibus Etiam si de hys Jure et consuetudine deberet fieri mentio specialis Innouamus Approbamus
Ratificamus et tenore presentiu(m) confirmamus Volentes Preterea prefatam priorissam et Conuentum fauore prosequi gratie amplioris Ipsas cum Monasterio ac omnibus Bonis et pertine(n)tijs suis ne
indebitis molestijs uexentur in n(ost)re specialis protectionis munimen suscipimus harum serie gratiose. Mandamus igitur Supremo Capitaneo ceterisq(ue) Officialibus ac Cziudarijs prefati Marchionatus
Morauie ac eiusdem incolis presentibus et futuris fidelibus nobis Dilectis ne predictam priorissam Conuentum nu(n)c et futuris temporibus predia Loca Possessiones et bona ho(min)es atq(ue) Subditos
earum contra predicta priuilegia et Iura ullo modo molestent turbent aut impediant Quin potius ipsas protegant et tueantur nec contrariu(m) faciant Sub indignatione nostra grauissima
penisq(ue) arbitrio nostro Et successor(um) n(ost)ror(um) imponendis Quas contrafacientes se nouerint irremissibiliter incursuros In quorum omnium fidem et testimonium presentes L(itte)ras fieri
easq(ue) Sigilli nostri Regij appensione muniri precepimus Date Brunne Die Martis post D(omi)nicam palmar(um) Sedecima Mensis Aprilis Anno Domini Millesimo Quingentesimo
Vigesimo septimo Regnorum autem nostrorum Boemie et Hungarie Primo