Research catalogue

Explore the charters

Search simply first. Refine only when the research question requires it.

46

CZ-MZA > E28 > 46

Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
Page 1 / 2
46, page 1
View
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
VRBANVS P(A)P(A) VIII.
AD PERPETVAM REI MEMORIAM Inter curas multiplices quæ ex min(iste)rio n(ost)ri Pastorali(s) Officij incumbere dignoscuntur illam
præsertim assiduæ meditationi n(ost)ræ obijcimus per quam bonar(um) l(itte)rar(um) studijs incumben(tibus) in aliquo subuenitur, illaq(ue) eis fauorabiliter concedimus quæ eorum commoditatibus fore conspicimus opportuna. Sanè exponi
nuper Nobis fecit Charissimus in Chro(sto) filius Ferdinandus Rom(anorum) Rex in Imperatorem electus quod ipse in Ciuitate Olomucen(si) ex proprijs bonis vnum Seminarium partim Nobilium et partim Clericor(um), qui in
Morauiam, Bohemiam, Silesiam et Lusatiam ad ibi agrum Dominicum excolen(dum) se transferre tenentur fundauit: Verum quia Alumni dicti ex diuersis partibus etiam ad remotis, et in quibus propter Hæresim Ep(iscop)i
non reperiuntur, qui eis l(itte)ras dimissoriales ad Ordines Sacros ab alijs Ep(iscop)is suscipien(dos) concedant oriundi sunt Nobis propterea humil(ite)r supplicari fecit d(ic)tus Ferdinandus Rex in Imperatorem electus quatenus in præmissis
opportunè prouidere de benignitate Ap(osto)lica dignaremur. Nos ig(itu)r d(ic)tum Ferdinandum Regem in Imperatorem electum, ac d(ic)ti Seminarij Alumnos specialis gratiæ fauore volentes, necnon d(ic)tor(um) Alumnor(um) singulares
personas à quibusuis exco(mmunication)is, suspen(sionis) et interdicti, alijsq(ue) eccl(esiast)icis sent(enti)is, cens(uris) et pœnis à Jure vel ab ho(min)e quauis occ(asi)one vel ca(us)a latis, si quibus quomodolibet innodatæ existunt ad effectu(m) p(ræ)sentium dumtaxat consequendum
harum serie absoluen(tes) et absolutas fore censentes, huiusmodi Supplicat(ion)ibus inclinati, p(ræ)sentibus et futuris Alumnis d(ic)ti Seminarij, quibus quousq(ue) eis ben(efi)cia eccl(esiast)ica conferantur alimenta in d(ic)to Seminario dabuntur ut a quocumq(ue) maluerint
Catholico Antistite gr(ati)am et communionem Sanctæ Sedis Ap(osto)licæ haben(te) et in propria Diœc(esi) residen(te), vel in aliena de Diœcesani loci consensu inibi Tonsura(m) Clericalem per eos suscipien(dam) se Clericali Charactere insigniri, ac ad
omnes etiam Sacros et Presbyteratus Ordines quibusuis feriatis quoad Sacros Ordines p(ræ)ter ex(tra) tempora ad id à Jure statuta ac interstitijs à Sacro Conc(ilio) Trid(entino) designatis minimè seruatis, annisq(ue) curriculo non expectato sine
titulo ben(efi)cij aut patrimonij, ac absq(ue) dimissorialibus l(itte)ris sui proprij Ordinarij, dummodo ad id al(ia)s sint idonei, ac aliud canonicum impedimentum eis non obsistat, necnon testimonio Rectoris, et Superiorum d(ic)ti Seminarij
commendentur, et p(ræ)sentem gr(ati)am id adipisci l(itte)ram obtinuerint promoueri et promoti in illis etiam in Altaris Min(iste)rio ministrare liberè et licitè valeant Ap(osto)lica auct(orita)te ten(ore) p(ræ)sentium concedimus et indulgemus. Necnon Antistiti ut p(ræ)fatur
eligen(do) et Alumnis p(ræ)fatis l(itte)ram desuper impartimur. Non obstan(tibus) p(ræ)missis ac Ap(osto)licis, necnon in prouincialibus et Synodalibus Concilijs editis et edendis specialibus vel g(e)n(er)alibus Constitutionibus et Ordinationibus, cæterisquê
contrarijs quibuscumq(ue). Dat(um) Romæ apud Sanctam Mariam Maiorem Sub Annulo Piscatoris Die XXIX. Maij M. D. C. XXXIIII.
Pont(ificatus) N(ost)ri Anno Vndecimo.

Scholarly transcription markup

(text)
Expanded abbreviation; the letters in parentheses are supplied.
~text~
Minor uncertainty.
|text|
Serious uncertainty.
¦text¦
Fragile reading.
<text>
Contextual reconstruction not securely visible.
# / #3w
Visible but unreadable writing.
^3w^ / ^2l^
Physically missing or damaged passage.