9
CZ-MZA > E28 > 9
highMonasterium
Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
View
Translation
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
GREGORIVS P(A)P(A) XIII
Venerabilis frater, et dilecti filij salutem, et Apostolicam benedictionem. Licet certam de uobis in domino geramus fiduciam, uos pro uestra pietate, et prudentia Collegium
societatis Iesu quod tempore bo(nae) me(moriae) Gulielmi Episcopi in ista Ciuitate fundatum, et erectum, ac per nos confirmatum fuit, necnon omnes eius ordinis religiosos ea chari=
tate, et beneuolentia prosequuturos, ut quod olim institutum pie fuit non solum per uos pari pietate conseruatum, uerum etiam amplioribus beneficijs exornatum
intelligatur, qui id eo facilius et libentius uos facturos esse confidimus, quo uobis inde non parum honoris, et utilitatis accedet, cum ipsi huius ordinis p(at)res in
in doctrina sana promulganda diligentia, et in religione Christiana propugnanda sollicitudine, in haeresibus extirpandis constantia se maxime sint a uobis omni studio
amplectendi, et fouendi, Nihilominus ut uestram in eos charitatem excitemus uobis super his scribendum duximus fundationis, et illius confirmationis omniumq(ue)
et singularum in ea contentarum clausularum tenores p(raesent)ibus pro expressis habentes, Discretionem uestram hortamur attente, uobisq(ue) in uirtute sanctae obedien=
tiae mandamus, quatenus ad fidei manutentionem, ac propagationem pro qua ipsi assidue laborant debitum respectum habentes, Collegium istud ita benig=
fuuoris praesidio prosequamini, ut ipsi sub protectionis uestrae alis degentes, non solum speratos in uinea domini proferat fructus, uerum etiam prospere fauoris
uestri auxilio aucti, Tu uero Episcope in suscepti cura regiminis operose subleueris, uos filij Capitulum in uestra confirmationis salutis operatione. Ad eam=
dem rem nil uobis firmius debet esse incitamentum quam causa, propter quas a nobis institutum esse dicitur, Hinc accedit temporum praesentium cala=
mitas, et haereticum obuentio, quibus profecto ipsi si a uobis ea qua decet charitate complectantur obijci facile poterunt, et per illorum operam a diuersis liberari peri=
culis, uobisq(ue) et Ecclesiae uestrae admodum esse proficui, Hoc itaq(ue) iniunctum uobis onus ea qua fieri potest pietate amplectentes, ac certo scituri nil hoc nobis gratius
fieri posse, ita in eorum protectionem, et defensionem satagite, ut et ipsi uestras plurimum apud nos uices cognoscant, et nos de his certiores redditi, me=
rito uestram obedientiam in domino commendare possimus. Dat(um) Romae apud Sanctum Mariam sub Annulo Piscatoris die iij Iulij M. D. lxxxiij
Pont(ificatus) Nostri Anno Secundo
Ca(esare) Glorierius