1605_I_03
CZ-MZA > E39 > 1605_I_03
highMonasterium
Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
View
Translation
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
N O S R V D O L P H V S
SECVNDVS DEI GRATIA ELECTVS ROMANORVM IMPERATOR SEMPER
Augustus, ac Germaniæ, Hungariæ, Boemiæ, Dalmatiæ, Croatiæ, Sclauoniæq(ue) REX &c. Archidux Austriæ, Dux Burgundiæ, Marchio Morauiæ, Lucemburgensis ac Silesiæ Dux, Lusatiæq(ue)
Marchio &c. Notum facimus tenore præsentium Vniuersis Quod licet sint plurima ac grauissima, quæ Cæsareæ Regiæq(ue) Celsitudini summæ curæ esse debeant: tamen Nos isthoc primum ac
potissimum secundum DEVM esse ducimus, ut eos qui diuinis Ministerijs dedicati, communes huius ærumnosi Sæculi necessitates DEO OPT: MAXIMO proponunt, et eidem quotidie gratias
cum laude referunt, pro Cæsarum ac Regum Salute deuotas fundunt preces, ac deniq(ue) Regnorum tranquillum statum et pacem diuturnam sine intermissione exposcunt benigniori fauore complecta
tur, constantius tueantur, atq(ue) uberioribus gratijs exornent. Ea propter cum prædecessorum nostrorum uestigijs insistentes, esset nobis nomine ac loco Religiosorum Petri Wintren Prioris totiusque
Conuentus Monasterij Cartusiæ sanctæ Trinitatis in Campo Regio prope Brunam, fidelium nostrorum dilectorum humillime supplicatum ut eis omnia et singula Priuilegia, ipsis olim, ac eidem
Monasterio ab ijsdem Prædecessoribus nostris Regibus Boemiæ ac Marchionibus Morauiæ diuæ memoriæ, alysque CHRISTI fidelibus concessa et donata, et comprehensiue omnes libertates, gra
tias, Priuilegia, Literas, donationes, concessiones, immunitates, prærogatiuas, laudabiles consuetudines, statuta, indulta, bona, possessiones et Jura uniuersa huc usq(ue) successiue confirmata iti
dem approbare, innouare, ratificare, et confirmare, et tam illos, quam Monasterium et uniuersa bona illorum sub specialis protectionis munimine gratiosissime suscipere; præterea si quæ
ad dictum Monasterium quondam fundationis, aut alio quouis bono iure pertinentia, iniuria temporis citra nostrum uel Antecessorum nostrorum consensum ac uoluntatem antehac quouis modo
alienata inueniantur, ut ea ad augmentum dictæ Religionis recuperare et redimere possint, clementissime indulgere et concedere dignaremur: noluimus pio ac humili ipsorum desiderio quate
nus per hanc nostram gratiam cultus diuinus non modo conseruetur; uerum etiam crescat et augmentetur, utique deesse. Jccirco non per errorem, aut improuide, sed animo deliberato, sano Pro
cerum et fidelium nostrorum ad id accedente consilio, de certa nostra scientia, authoritate Cæsarea et Regia, et tanquam Marchio Morauiæ, omnes iam dictas gratias, literas, libertates, donationes, concessio
nes, immunitates, prærogatiuas, laudabiles consuetudines, statuta, indulta, bona, possessiones, priuilegia et iura uniuersa, quæ nunc possident, approbamus, innouamus, ratificamus, et gratiosius con
firmamus in omnibus punctis, clausulis, sententijs et articulis, non secus ac si in his literis nostris de uerbo ad uerbum omnium tenores inserti, et comprehensi essent. Decernentes supradicta Priui
legia singula cum omnibus in eis contentis plenum et inuiolabile robur firmitatis perpetuo obtinere. Volentes præterea præfatum Petrum Priorem, et Conuentum modernum, et futuros fauo
re prosequi gratiæ uberioris, ipsum cum Monasterio et omnibus bonis ac pertinentijs, quæ in Marchionatu nostro Morauiæ tenent, habent, ac possident, in nostræ specialis protectionis munimen
suscipimus harum serie literarum. Annuentes quoq(ue) benignissime, ut quoquomodo alienata a sæpe dicto Monasterio iure bono, et modo licito recuperare possint ac ualeant. Mandamus
itaque omnibus ac singulis subditis nostris, cuiuscunque status, gradus, ordinis, conditionis, ac præeminentiæ existant, fidelibus nostris dilectis, ne prædictum Priorem et Conuentum modernos et
futuros, possessiones, loca, bona, atque subditos eorum, in Priuilegijs et iuribus illorum ullo modo molestent, perturbent, et impediant: nec ab alijs turbari, molestari, impediriue permittant: Sed eos
nostro nomine defendant, tueantur, et protegant, sub indignatione nostra grauissima, pœnisq(ue) arbitrio nostro aut Successorum nostrorum imponendis; quos contra facientes se nouerint irremissi
biliter incursuros. In quorum omnium fidem et testimonium præsentes literas fieri, easque Sigilli nostri appensione muniri iussimus. Datæ Pragæ ex Arce nostra Regia tertia Men
sis Januarij. Anno Domini Millesimo, Sexcentesimo, quinto. Regnorum nostrorum Romani trigesimo, Hungarici trigesimo tertio, et Bohemici itidem trigesimo.
Rudolphus
Ad Mandatum Sac(rae) Cæs(areae) M(aiesta)tis proprium.