Research catalogue

Explore the charters

Search simply first. Refine only when the research question requires it.

1398_V_28

CZ-MZA > E40 > 1398_V_28

Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
Page 1 / 2
1398_V_28, page 1
View
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
Jodocus dei gracia Marchio Brandemburgen(sis) ac Marchio et dominus Morauie Sacri Romani Imperij Archicamerari(us)
Notumfacimus tenore p(re)sencium vniuerfis Nos ad pia loca in quibus cultus viget diuinus singularem habentes affectu(m)
eor(um) presertim intendimus promocioni qui in feruenciori deuocione perseuerantes deo sedulum exhibent famulatu(m)
Ne igitur deuocio Religiosorum viror(um) prioris et Conuentus Monasterij beate Marie vallis Josaphat ordinis Car
thusien(sis) Olomucen(sis) dioc(esis) propter penuriam bonor(um) tempalium tepescat et cui Monasterio quod denouo erigitur
non dum de bonis tempalibus sufficienter est prouisum Nos ad hoc volentes graciose suffragari vt persone in
eodem Monasterio degentes possent melius sustentari et in deuocione perseuerare predictorum prioris et Conuent(us)
precibus inclinati vt ipi pro dicto eor(um) Monasterio bona tempalia in terra n(ost)ra Morauie pro Septingentis Marcis
grossor(um) possint comparare et eor(um) Monasterio appropriare n(ost)r(u)m fauorem dedimus et tenore p(re)sencium de certa
n(ost)ra sciencia damus et consensum volentes omnino et decernentes Quod prefati prior et Conuentus Monasterij
predicti habeant plenam potestatem a quocumque homine eis aliqua bona vendere volente pro dictis Septingent(is)
Marcis grossor(um) semel vel successiue simul vel diuisim bona hereditaria comparandi Mandantes Camerarijs
Judicijs et Notarijs tabularum Judic(iorum) tam Olomucen(sium) qua(m) Brunnen(sium) fidelib(us) n(ost)ris dil(e)c(t)is Quod dum predicti prior
et Conuentus pro eor(um) Monasterio aliqua bona hereditaria comparauerint vsq(ue) ad valorem Septingentar(um) Marcar(um)
grossor(um) ad ipor(um) requisicion(em) pro eor(um) Monasterio intabulari iuxta co(n)suetudinem t(er)re n(ost)re admittatis p(re)sencium
sub n(ost)ri Sigilli appensione testimonio l(itte)rar(um) Datum Brunne Anno d(omi)ni Mill(es)imo Trecentesimo Nonagesimo Octauo
feria tercia proxima post festum penthecostes
Ad man(datum) d(omi)ni Marchionis

Scholarly transcription markup

(text)
Expanded abbreviation; the letters in parentheses are supplied.
~text~
Minor uncertainty.
|text|
Serious uncertainty.
¦text¦
Fragile reading.
<text>
Contextual reconstruction not securely visible.
# / #3w
Visible but unreadable writing.
^3w^ / ^2l^
Physically missing or damaged passage.