Research catalogue

Explore the charters

Search simply first. Refine only when the research question requires it.

35

CZ-MZA > E44 > 35

Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
Page 1 / 2
35, page 1
View
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
Vniu(er)sis (Christ)i fidelib(us) presentem paginam inspecturis . J . Abbatissa sancte Marie de Osla totusq(ue) conuent(us) eiusdem loci salutem in d(omi)no . Q(u)oniam longi tractus te(m)poris pariunt antiquitatem . antiqui
tas obliuionem . obliuio vero reru(m) actarum exinanicionem . ideo necesse est ut res digna scripto memorie comendet(ur) . quo canescens vetustas g(e)storu(m) valeat renouari . Nouit igit(ur) tam pre
sens hominum etas quam in(ter)po(sita) posteritas successiua quod de co(n)sensu n(ost)ro (et) tocius capituli n(ost)ri est (et) fuit om(n)ia que facta sunt p(ar)it(er) (et) ordinata p(er) Chunradum nostrum tunc te(m)poris p(re)positu(m)
in Osla cum fratre karulo tunc te(m)poris p(re)posito sancti Ypoliti de comutacione quam fecit de villa Recnowic p(ro) villa no(m)i(n)e Orasiwic nob(is) dictus p(re)posit(us) sancti ypoliti addendo . xlvi . m(arcas) . exami(n)ati ac purissi
mi argenti ratum (et) illibatum nos . J . Abbatissa totusq(ue) conuent(us) de Osla i(m)ppetuum firmit(er) obseruando . renonciantes om(n)i iuri (et) p(ro)prietati quod habuim(us) vel habebat p(re)fat(us) p(re)posit(us) Chunradus in villa su
perius memorata . P(ro)testamur eciam quod ius patronat(us) de eccl(es)ia sancti Johannis baptiste in Orasiwic quod nos quondam plenius co(n)tingebat a nobis libere (et) penit(us) manebit absolutum (et) hoc
cum co(n)sensu (et) voluntate nobilis viri d(omi)ni Woknandi ordinatum est parit(er) (et) p(re)clarum ut amodo p(re)libat(us) p(re)posit(us) sancti ypoliti siue sui i(m)ppetuum successores conferendi instituendi (et) destituen
di plena(m) gaudeat ac gaudeant potestate sine om(n)i repeticione ac inquietacione n(ost)ra (et) tocius capituli de Osla vel eciam n(ost)ror(um) i(m)ppetuum successor(um) saluo tamen iure eccl(es)ie superius nominat(e) .
Ne igit(ur) hec ordinacio tam solepnit(er) celebrata ab aliquib(us) i(n) poster(um) malignis malor(um) hominum suggestionib(us) possit i(m)mutari alit(er) vel infringi presentem l(itte)ram sigilli n(ost)ri munimine feci
mus roborari . Acta sunt hec in Znoym Anno domini . M(illesimo) . cc(entesimo) . lix(o) . k(a)l(en)d(as) . f(e)bruarij . Jndictione . ij . P(re)sentib(us) . Chunrado p(re)posito . Choblenczario p(re)sb(ite)ro de Osla . karulo p(re)posito . Chunra
do de clachic . Alberto celerario . de ordine stellarum Lupo de passueric . hartwico celerario . opathco de Comis . (et) fratre ipsius purkcone . odercblino villico . vlrico gladiatore . Rw
dlino de kuchaun . friderico grimi . Sngelho . Sifrido su~to~tore . ciuib(us) de Znoym . . .

Scholarly transcription markup

(text)
Expanded abbreviation; the letters in parentheses are supplied.
~text~
Minor uncertainty.
|text|
Serious uncertainty.
¦text¦
Fragile reading.
<text>
Contextual reconstruction not securely visible.
# / #3w
Visible but unreadable writing.
^3w^ / ^2l^
Physically missing or damaged passage.