Research catalogue

Explore the charters

Search simply first. Refine only when the research question requires it.

46

CZ-MZA > E55 > 46

Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
Page 1 / 2
46, page 1
View
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
Ego Norbertus Sancius electus Monasterij S(ancti) Michaëlis de Csorna Praepositus Ordinis Praemonst(ratensis) Dioecesis Jaurinensis ab hac hora in antea fidelis
& obediens ero beato Petro Apostolo, sanctaeque Romanae Ecclesiae, & D(omi)no nostro D(omi)no Clementi Papae XI. suisque successoribus canonicè intrantibus. Non ero in Consilio aut Consensu,
vel facto, ut vitam perdant, aut membrum: seu capiantur mala captione; aut in eos violenter manus quomodolibet ingerantur; vel injuriae aliquae inferantur quovis quaesito colore.
Consilium verò, quod mihi credituri sunt per se, aut Nuncios suos, seu litteras, ad eorum damnum, me sciente nemini pandam. Papatum Romanum, & Regalia S(ancti) Petri adjutor eis ero ad
retinendum, & defendendum, salvo meo Ordine contra omnem hominem. Legatum Apostolicae sedis in eundo, & redeundo honorificè tractabo, & in suis necessitatibus adjuvabo. Jura,
honores, privilegia, & auctoritatem S(anctae) Romanae Ecclesiae, D(omi)ni nostri Papae, & successorum dictorum, conservare, defendere, augere, & promovere curabo. Neque ero in consilio, vel facto, seu tractatu,
in quibus contra ipsum D(omi)num nostrum, vel eandem Romanam Ecclesiam aliqua sinistra, vel praejudicialia personarum, juris, honoris, status, & potestatis eorum machinentur. Et, si
talia, à quibuscunque tractari, vel procurari novero, impediam hoc pro posse: & quantò citiùs potero, significabo eidem D(omi)no nostro, vel alteri, per quem possit ad ipsius notitiam pervenire.
Regulas S(anctorum) Patrum, decreta, ordinationes, seu dispositiones, reservationes, provisiones, & mandata Apostolica, totis viribus observabo, & faciam ab alijs observari.
Haereticos, schismaticos, & rebelles eidem D(omi)no nostro, vel successoribus praedictis pro posse persequar, & impugnabo. Vocatus ad synodum, veniam, nisi praepeditus fuero
canonica praepeditione. Possessiones verò ad Monasterium meum pertinentes non vendam, nec donabo, neque impignorabo; nec de novo infeudabo, vel aliquo modo alie=
nabo, etiam cum consensu conventus Monasterij mei inconsulto Romano Pontifice. Et si ad aliquam alienationem devenero, poenas in quadam super hoc
edita Constitutione contentas, eo ipso incurrere volo.

Scholarly transcription markup

(text)
Expanded abbreviation; the letters in parentheses are supplied.
~text~
Minor uncertainty.
|text|
Serious uncertainty.
¦text¦
Fragile reading.
<text>
Contextual reconstruction not securely visible.
# / #3w
Visible but unreadable writing.
^3w^ / ^2l^
Physically missing or damaged passage.