1473_II_04
CZ-MZA > E57 > 1473_II_04
highMonasterium
Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
View
Translation
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
Gregorius ep(iscopu)s s(er)uus s(er)uor(um) dei. Dilectis filijs . . Abbati et Conuentui Monasterij Lucen(sis) premonstratens(is) ordinis Olomucen(sis) dioc(esis) sal(u)t(em) et aplicam ben(edictionem). Solet annuere sedes aplica pijs uotis et honestis petentium desiderijs fauorem beniuolum impertiri. Eapropter dilecti in domino filij uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu omnes libertates et immunitates apredecessoribus nostris Romanis Pontificibus siue per priuilegia seu alias indulgentias Monasterio uestro seu uobis concessas necnon libertates et exemptiones secularium exactionum a Regibus et principibus ac alijs xp(ist)i fidelibus rationabiliter uobis indultas sicut eas iuste ac pacifice obtinetis uobis et per uos eidem Monasterio auctoritate aplica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere uel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beator(um) Petri et Pauli ap(osto)lor(um) eius se nouerit incursurum. Dat(um) apud Vrbemueterem ij Non(as) februarij Pontificatus n(ost)ri Anno Primo.