Research catalogue

Explore the charters

Search simply first. Refine only when the research question requires it.

31

CZ-NA > ACK > 31

Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
Page 1 / 2
31, page 1
View
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
Nos Rudolfus dei gra(cia) Ro(manorum) rex semp(er) August(us) Ad vniu(er)so(rum)
Sacri Ro(mani) Imp(er)ij fideliu(m) noticia(m) cupim(us) p(er)uenire quod Nos ex officio n(ost)re altitudi
ni diuinitus iniuncto Cupientes iura quor(um)lib(et) esse salua Et in vere iusticie virt(ute)
hec est Alt(er)um non ledere vnicuique tribuere quod est suum max(im)e tamen virorum
illustriu(m) dispendijs p(re)cauentes quor(um) insudare nos semp(er) p(re)decet comodis et hono
ri Inquisito(r)is circu(m)specte p(re)habito scrutinio quid quantu(m)que Iuris in Ro(mano) co
petat Imp(er)io Inclito Regi Bohemie Wenczlao p(ri)ncipi n(ost)ro ac Imp(er)ij pincerne k(arissi)mo
necnon suis heredib(us) Licet de ip(s)is iurib(us) certissima noticia nobis constet Ad maiorem
tamen cautelam et euidenciam Indagantes ac ind(a)gari facientes Et de Regis iurib(us)
lucidius p(ro)ficientes vniuersis co(m)muni testimonio et asserc(i)one comp(er)imus assona
re Quod Rex sup(ra)dictus Ius ac officiu(m) pincernat(us) p(at)rie et eius heredes in Ro
mano obtineb(un)t Imp(er)io necnon in Ro(mani) Regis eleccione instar alior(um) p(ri)ncipum in
ipsa eleccione habenciu(m) ius et vocem quo ad idem ius et vocem eligendi potestate(m)
plenis potiunt(ur) que iura ip(s)is conpet(er)e p(ro)fitemur p(re)sentib(us) et Auctoritate Regia
approbam(us) p(re)senciu(m) testimonio l(itte)rar(um) Datum Egre quarto non(as) Marcij In(diccio)
ne sc(e)d(a) Anno d(omi)ni M(illesim)o CC(entesim)o Lxxx(o) nono Regni n(ost)ri Anno sextodecimo

Ep(iscopu)s Iohan(nes) de Elng(en)

Scholarly transcription markup

(text)
Expanded abbreviation; the letters in parentheses are supplied.
~text~
Minor uncertainty.
|text|
Serious uncertainty.
¦text¦
Fragile reading.
<text>
Contextual reconstruction not securely visible.
# / #3w
Visible but unreadable writing.
^3w^ / ^2l^
Physically missing or damaged passage.