496
CZ-NA > ACK > 496
highMonasterium
Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
View
Translation
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
In nomine sancte et indiuidue trinitatis feliciter amen Karolus quartus diuina fauente
Notum facimus tenore presencium vniuersis Quod licet iamdudum de consilio uoluntate sciencia et consensu nostrorum et Regni nostri Boemie principum et Baronum iura quedam
adinvenienda duximus et eciam statuenda Eademque quorundam principum et Baronum predictorum accedente consilio ac expresso consensu in scriptis redacta et in vno
uolumine fuerint sigillata prout hoc in notoriam et publicam prodijt nocionem Quia tamen prefatum uolumen quod uidelicet sicut prefertur fuerat inde confectum vna cum
sigillis eidem appensis fortuito casu siue igne assumptum in nichilumque redactum Et quia nichilominus tam nos quam prefati principes et Barones iamdicta iura
seruare non promisimus nec aliqua super hijs prestitimus iuramenta et adhuc in nostro et principum ac Baronum eorundem libero
pendebat arbitrio si iura ipsa promissionibus et iuramentis in talibus opportunis confirmare approbare et ualla re uellemus quod usque hodie
non est factum a nobis uel principibus ac Baronibus antedictis dictaque iura a tempore quo illa condidimus usque modo nunquam publicata
intimata seu inunciata fuerunt nec in terris ciuitatibus seu foris publice pclamata Ideoque decernimus et auctoritate Regia ex certa sciencia
declaramus nos et omnes principes ac Barones nostros et Regni ac corone Boemie antedictos nostrosque insuper et ipsorum heredes et successores perpetuo
ad dictorum iurium obseruancia non esse ligatos quolibet uel astrictos sed pocius solutos esse ac liberos ab eisdem necnon ab omnibus sentencijs punicionibus et
articulis que et qui in dictis erant iuribus comprehensi Quodque tam nos quam ipsos seu nostros et ipsorum heredes et successores sicut premittitur in honore
statu personis uel bonis quocumque pene in ipsis iuribus seu deo uolumine olim ut premittitur promulgatis attingere uel notare non possint aut debeant
ullo vnquam tempore quouismodo uolumus nob uel ipsis iuribus et eorum heredibus et successoribus in honore statu personis aut bo nis preiudicium graue quolibet
uel afferre Nos eciam principibus et Baronibus sepedictis eorumque heredibus et successoribus promittimus pro nobis et heredibus ac succes soribus in ius eidem Regni bona
fide et auctoritate Regia statuimus et hac presenti constitucione perpetuo duratura sancimus ut nos et predicti principes ac barones nostri et Regni et corone Boemie
subditi et fideles nostrique et ipsorum heredes et successores perpetuo antiquis et consuetis iuribus omni impedimento cessante frui pacifice et quiete gaudere temporibus debeamus Signum Sere
nissimi principis et domini domini Karoli quarti Romanorum Imperatoris Inuictissimi et gloriosissimi Boemie Regis Testes huius rei sunt Illustris Rudolfus
Senior Saxonie dux sacri Imperij archimarescallus Venerabiles preclaus Wratislauiensis aule sue cancellarius Iohannes Argentinensis Theodricus eijmiden fridericus Ratisponensis
et Henricus Lubucensis Episcopi ac Illustris Rudolfus iunior Saxonie dux et Spectabiles Henricus de Swarczburg Iohannes aragdeburgen Vlricus de Helfenstein et
Albertus de Anhalt Comites et alij quamplures presencium sub nostre Imperialis maiestatis sigillo testimonio litterarum Datum prage Anno domini millesimo Trecentesimo Quinquage
simoquinto Indiccione Octaua ij Nonas Octobris Regnorum nostrorum Anno decimo Imperij uero primo