Research catalogue

Explore the charters

Search simply first. Refine only when the research question requires it.

651

CZ-NA > ACK > 651

Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
Page 1 / 2
651, page 1
View
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
Nos Rupercus senior dei gra(cia) comes palatinus Reni sacri Imp(er)ij Archidapifer et Dux Bauarie Notumfacimus tenore p(re)senciu(m) vniuersis q(uo)d licet Illustres quonda(m) Boem(ie) Reges certa priuilegia et l(itte)ras ab Imp(er)io sacro
obtinuisse noscantur sup(er) rebus quibusda(m) que specifice exprimu(n)tur in eis Tamen huiusmo(d)i l(itte)re sicut asseru(n)t Illustris p(ri)ncipis d(omi)ni Alberti Austrie Stirie et Karinthie Ducis iuuenculi n(ost)ri k(arissi)mi n(un)c comp(re)hensis
in sua et p(ro)genitor(um) suor(um) Ducu(m) Austrie pace dudu(m) fueru(n)t Nec ad ip(s)ius Regnu(m) Boemie m(u)lto iam temp(or)e p(er)ueneru(n)t ex eo q(uo)d clare memorie Illustris et magnificus p(ri)nceps d(omi)nus Iohannes quonda(m) Boem(ie) Rex in ip(s)ius
accessu suo ad Regnu(m) Boem(ie) p(re)dictu(m) tamq(uam) aduena iuriu(m) Regni et condic(i)onis ignarus nesciebat si tales l(itte)re h(ab)ite forent aut in eius ex(is)teret potestate cum eas p(re)fatus Dux Austrie moderno temp(or)e Sereniss(im)o ac Innic
tissimo p(ri)ncipi et d(omi)no d(omi)no Karolo Roman(orum) Imp(er)atori semp(er) aug(us)to et Boem(ie) Regi Illustri d(omi)no n(ost)ro gr(aci)oso ad eu(m) tamq(uam) Boem(ie) Rege(m) spectantes duxit assignandas quar(um) tenor sequitur in hec verba In nomine s(an)c(t)e et indiuidue trinitatis
amen Fridericus diuina fauente clemencia Roman(orum) Imp(er)ator el(ec)tus et semp(er) aug(us)tus Rex Ier(usa)l(e)m Ducatus Apulie et p(ri)ncipatus Capue ad extollendos Regie celsitudinis titulos eor(um) votis nos obnoxios att(ri)buere decernim(us) quor(um) fide
et deuoc(i)oni circa vniuersa negocia n(ost)ra p(ro)mouenda integra et ico(n)uulsa(m) certiori exp(er)iencia didicim(us) dignu(m) namq(ue) ac honestu(m) arbitramur fore vt eor(um) qui p(ro)moti n(ost)re ab exordio assistere no(n) dubitaueru(n)t tanto p(ro)lixius ob
sequijs respondeamus vt eciam eor(um) exemplo plerosq(ue) alios ad s(im)iliore(m) n(ost)ri studiu(m) allice(re) valeamus Nos itaq(ue) animaduertentes p(re)clara deuoc(i)o(n)is obsequia que Illustris Rex Boemor(um) Ottakarus maximo cordis affectu cum
vniuersa Boemor(um) gente hacten(us) nobis exhibuit ac ecia(m) d(omi)no largiente in p(er)petuu(m) est exhibiturus suis ad p(re)sens instan(cijs) p(ro)ut possum(us) euidere cupientes obsequijs Notu(m)facim(us) tam p(re)sentib(us) q(uam) futuris q(uo)d nos eidem Regi Boemie
donamus et co(n)firmam(us) ac in p(er)petua(m) possessione(m) tradim(us) p(ro)p(ri)etate(m) ciuitat(is) Flozz(e) cum m(in)isterialibus suis cuiuscu(m)q(ue) su(n)t condic(i)onis om(n)iq(ue) iure integritate quaru(m)lib(et) possessionu(m) p(ro)ut d(omi)nus in(de) Fridericus pie memo
rie gl(ori)osus Roman(orum) Imp(er)ator auus n(oste)r ad(m)i(ni)st(r)a(n)da(m) dimisisse de clemencia solet donamus ecia(m) et co(n)firmam(us) castru(m) q(uo)d dicitur Swarez(en)burg cu(m) m(in)isterialib(us) seruis vniuersisq(ue) suis eod(em) com(it)e om(n)iq(ue) iure integritate
quaru(m)lib(et) possessionu(m) vt d(omi)nus auus n(oste)r om(n)ia a Duce Henrico de aiedelib(er) h(ab)et donam(us) ei et co(n)firmam(us) p(ro)uincia(m) que ayulen dicitur cu(m) Eielsen baest et om(n)ib(us) p(er)tinencijs suis Ite(m) donam(us) ei et confirmam(us) castru(m) liech
tinstein cu(m) om(n)ib(us) p(er)tinencijs suis Eidem ecia(m) Regi concedim(us) in feudu(m) et co(n)firmam(us) possessiones ayansyletet h(ab)et cu(m) om(n)ib(us) p(er)tinencijs suis Preterea castru(m) donyu(m) cu(m) p(ar)ticipio donany et co(n)firmam(us) si illud a quor(um)
co(m)m(un)ione auferri absolute potuim(us) si v(er)o ip(su)m castru(m) absolute no(n) potuimus quicq(ui)d iuris ab eod(em) Rege el(ec)ti Imp(er)ij p(ri)ncipes qui tu(n)c in gr(aci)a n(ost)ra su(n)t cu(m) trib(us) d(omi)niis detinueru(n)t siue statueri(n)t Vt aut(em) h(ec) lib(er)alitatis
donacio concessio et co(n)firmacio maiori nitatur robore et euidenciori future successionis pateat veritate p(re)sens p(ri)uilegiu(m) p(er) man(us) Henrici de parisiis n(ost)ri fidelis n(ost)ri scribi et bulla n(ost)ra aurea iussim(us) co(m)muniri
Anno mense et Indicc(i)one subsc(ri)ptis Huius rei testes su(n)t Archiep(iscop)us Taren(sis) Ep(iscop)us Tridentin(us) Ep(iscop)us Basilien(sis) Ep(iscop)us Constancien(sis) Ep(iscop)us Eisteten(sis) Abbas Augien(sis) Abbas s(an)c(t)i Galli Abbas de Rozenburg Bertoldus de Nyphe
Regalis curie p(ro)thonotarius Comes Vlricus de chibure Comes Rudolfus de habesp(er)g Comes Lantgrauius de Alsacia Ludowicus et Hermann(us) de froburg Comes Warnerus de hoenburg Arnoldus nobilis de
wart Rudolfus aduocatus de Raprechstwil Albertus de danneghusen Rudolfus de Tauensberg et alij q(uam) plures data su(n)t h(ec) Anno d(omi)nice incarnacionis millesimo ducentesimo duodecimo mense Septemb(ri)s
quinta Indicc(i)one Regni v(er)o d(omi)ni n(ost)ri Friderici Illustrissimi Roman(orum) Imp(er)atoris el(ec)ti et semp(er) aug(us)ti Regis Sicilie xv datu(m) in nobili ciuitate Basilea p(er) manus Vlrici p(ro)thonotarij vj kal(endas) Octobris Ite(m) In nomine
s(an)c(t)e et indiuidue trinitatis amen Fridericus s(e)c(un)dus diuina fauente clemencia Roman(orum) Imp(er)ator semp(er) aug(us)tus Ier(usa)l(e)m et Sicilie Rex Tu(n)c Imp(er)iale fastigiu(m) sua rutilat dignitate ac potencia sue sceptra clarificat
cum ad Reges et p(ri)ncipes suo subiectos Imp(er)io sue radios claritatis effundit et ip(s)is paterna regna munifica largitate confirmat hinc est igitur q(uo)d p(er) p(re)sentem augustalem pagina(m) notu(m) esse volum(us) tam modernis
q(uam) posteris vniuersis q(uo)d cum olim viuente d(omi)no p(ri)ncipe n(ost)ro Ottakaro Illustri Boem(ie) Rege recepto adilto p(ri)ncipe et affini n(ost)ro Watzlao iuniori Regi filio eius homagio n(ost)re morem co(n)cessimus ei tamq(uam) p(ri)moge
nito de n(ost)ra lib(er)alitate iura Regni Boemie post eiusdem p(ri)ncipis obitu(m) ab Imp(er)io possidendi Attendentes ad p(re)sens Rege p(re)dicto Ottakaro p(ro)e ip(s)ius rebus humanis exempto qualit(er) ip(s)e nobis dum vixerit Illustri Boem(ie)
Regi Henrico k(arissi)mo filio n(ost)ro et Imp(er)io deuotus extiterit et memoratus filius eius Watzlaus Rex iunior pat(er)ne deuoc(i)o(n)is erga nos d(omi)n(u)m Regem filiu(m) n(ost)r(u)m et Imp(er)iu(m) imitator et successor ex(is)tat atq(ue) magis gratior et
dua gr(aci)a ex(is)tilet et in antea ex(is)tibet p(ro)ut grauiora necu(m)q(ue) ecia(m) ob maioris dilecc(i)o(n)is gr(aci)am qua p(ro)se(n)ti temp(or)e tenemur cum Illustre Reginam E(lisabeth) d(i)c(t)am co(n)sobrina(m) n(ost)ram h(ab)eat sociat(am) in co(n)sorte(m) co(n)cessionis
dudu(m) sibi n(ost)ra lib(er)alitate p(re)stitas Regnu(m) Boem(ie) cu(m) om(n)i honore ac dignitate ciuitatib(us) castris villis et ceteris eidem Regno p(er)tinencib(us) cu(m) om(n)i iure quo d(i)c(t)us Rex p(ate)r eius idem Regnu(m) r(aci)onabilit(er) nos
citur possedisse Imp(er)ialis auct(orita)te munimi(n)e confirmam(us) p(re)fato Watzlao iuniori Regi tenendu(m) possidendu(m) sicut tene(re) debet a nob(is) et Imp(er)io p(er) n(ost)r(u)m p(ri)uilegiu(m) auct(orita)te mandantes q(uo)d nullus p(ri)nceps dux marchio co
mes legatus nullaq(ue) sublimis p(er)sona v(e)l hu(m)ilis eccl(esi)astica v(e)l mu(n)dana co(n)tra p(re)se(n)s confirmac(i)o(n)is n(ost)re d(i)c(t)alem pagina(m) venire p(re)sumat q(uo)d qui p(re)sumpserit pena(m) mille lib(ra)r(um) auri se co(n)positur(um) agnoscat quar(um) medietate(m) came
re et reliqua(m) partem passe iniuriam se nou(er)it soluturu(m) Ad huius itaq(ue) n(ost)re co(n)firmac(i)o(n)is memoria(m) et robur p(er)petuo valituru(m) p(re)sens p(ri)uilegiu(m) fieri et bulla aurea typari n(ost)re maiestatis impressa iussim(us) co(m)muniri Huius
aut(em) rei testes su(n)t Lando Reginus Ia(cobus) Capuanus et marinus marini Archiep(iscop)i familiares et fideles n(ost)ri Salernitanus et p(er) Brundusinus Archiep(iscop)i T(homas) agaten(sis) et p(er) Vercellen(sis) ep(iscop)i frater Hermann(us) mag(iste)r Hospitalis s(an)c(t)e marie
Theutonicor(um) in Ier(usa)l(e)m Gebhardus de Arneys(tein) legatus in Ier(usa)l(e)m Lantgrauius de leukenber Comes Geraldus de daunies fridericus de taro conradus de Snodnick manfredus marchis lanczeh comes de tracy Eynces ma
rescalus Richardus camer(arius) Henricus mag(iste)r Imp(er)ialis curie mag(iste)r iusticiarius et alij q(uam)plures Signu(m) d(omi)ni n(ost)ri friderici s(e)c(un)di dei gr(aci)a inuictissimi Roman(orum) Imp(er)atoris semp(er) aug(us)ti Ier(usa)l(e)m et Sicilie Regis Acta su(n)t hec Anno d(omi)ni
ce incarnac(i)o(n)is millesimo ducentesimo t(re)cesimo p(ri)mo mense Iulij quarte Indicc(i)o(n)is Imp(er)ante d(omi)no n(ost)ro friderico dei gr(aci)a Illustrissimo Roman(orum) Imp(er)atore semp(er) aug(us)to Ier(usa)l(e)m et Sicilie Rege anno Imp(er)ij eius vndecimo Regni Ier(usa)l(e)m
sexto Regni v(er)o Sicilie t(re)cesimo quarto felicit(er) amen datu(m) in ciuitate melfie Anno mense et Indicc(i)one p(re)titulatis Ne igitur Illustres Boem(ie) Reges et eiusdem Regni corona que sacri Imp(er)ij nobilis quide(m) me(m)bru(m) ex(is)tit ex huius
modi negligencijs querus ecia(m) dispendia paciantur et p(ro)ut in suis iurib(us) p(er) honore et augme(n)to sacri Imp(er)ij debite foueantur Attendentes qualit(er) p(re)fati Reges Boem(ie) agnatis suor(um) iuriu(m) culte p(ro)ut in Austrie p(ar)tib(us) dudu(m) co(n)stituti
neq(ue) Reges Boem(ie) ip(s)ar(um) copia(m) obtine(re) valueru(n)t sicut in facti narrac(i)one p(re)mittitur et ex l(itte)ris d(i)c(t)i Ducis Austrie claret ap(er)tius ip(s)ius Boem(ie) Regio sibi castru(m) flozz in p(ar)tib(us) Imp(er)ialib(us) l(itte)ris expressu(m) lucide aduersus iuste et licite sue
p(ro)p(ri)etatis titulu(m) no(n)ie pignoris substinuerit obligari Ne talis negligencia das Regno et corone Boem(ie) p(re)iudiciu(m) afferre valeat animo deliberato no(n) p(er) errore(m) aut improuide s(ed) alior(um) p(ri)ncipu(m) elector(um) mox accedente consilio et
consensu de c(er)ta n(ost)ra sc(i)a dicim(us) p(ro)nu(n)ciam(us) declaram(us) et auct(orita)te qua vtim(ur) p(ri)nceps elector et sacri Romani Imp(er)ij Archidapifer rite p(ro)nunciam(us) p(re)missa diffinim(us) et euident(er) de euidenti apparuit et in n(ost)ri ac alior(um) elector(um) noticia
clarissimis sit indicijs euidens et clare deductum qualit(er) Illustres Reges Boem(ie) titulis donac(i)o(n)is Imp(er)ialis p(re)dicte iustam et vera(m) p(ro)p(ri)etate(m) castri flozz et p(er)tinenciar(um) eius obtinuerint et q(uo)d ab hoc titulo nullo quide(m) iure se erron(e)o
solo declinari ex(is)tit q(uo)d p(re)dicta Imp(er)iale l(itte)re que sup(er) castro flozz p(re)dicto et alijs ecia(m) expressis ibidem obtentis nost(r)u(m) mem(or)iam in om(n)ib(us) suis tenorib(us) sentencijs p(un)ctis et clausulis sicut su(n)t iserte sup(er)ius p(ro)uide robu(m) firmitatis
obtineant et in sua virtute p(er)mane(n)t ac si p(re)fatus feudi v(e)l alius iuris ibidem expressi condic(i)o nu(m)q(uam) foret errore negl(ect)a v(e)l alias quolib(et) inc(er)rupta In cuius rei testimoniu(m) p(re)sentes l(itte)ras fieri et Sigilli n(ost)ri appensione iussim(us)
co(m)muniri Datu(m) Heydelberg Anno d(omi)ni millesimo Trecentesimo Quinquagesimooctauo octaua die p(er) petri et pauli ap(osto)loru(m)

Scholarly transcription markup

(text)
Expanded abbreviation; the letters in parentheses are supplied.
~text~
Minor uncertainty.
|text|
Serious uncertainty.
¦text¦
Fragile reading.
<text>
Contextual reconstruction not securely visible.
# / #3w
Visible but unreadable writing.
^3w^ / ^2l^
Physically missing or damaged passage.