Research catalogue

Explore the charters

Search simply first. Refine only when the research question requires it.

R3_PERIOD_CONTEXT

1076

CZ-NA > AZK-Anna > 1076

Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
Page 1 / 2
1076, page 1
View
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
Clemens ep(iscopu)s seruus seruor(um) dei. Dilecto filio Petro Rectori eccl(es)ie
sancti Leonardi Pingen(sis) sal(u)t(em) et ap(osto)licam ben(edictionem). Iustis petentium desiderijs di
gnum est nos facilem prebere co(n)sensum et uota que a rationis tramite non dis
cordant effectu prosequente complere. Eapropter dilecte in domino fili tuis
iustis postulationibus grato concurrentes assensu eccl(es)iam sancti Leonardi Pin
gen(sem) cum pertinentijs suis quam te canonice proponis adeptum sicut eam iuste
possides et quiete tibi auc(tori)tate apostolica confirmamus et presentis scripti
patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam n(ost)re
confirmationis infringere uel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemp
tare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beator(um) Petri et Pauli
apostolor(um) eius se nouerit incursurum. Dat(um) Vienne Non(is) Octobr(is)
Pontificatus n(ost)ri Anno Sexto.

Scholarly transcription markup

(text)
Expanded abbreviation; the letters in parentheses are supplied.
~text~
Minor uncertainty.
|text|
Serious uncertainty.
¦text¦
Fragile reading.
<text>
Contextual reconstruction not securely visible.
# / #3w
Visible but unreadable writing.
^3w^ / ^2l^
Physically missing or damaged passage.