Research catalogue

Explore the charters

Search simply first. Refine only when the research question requires it.

R5_WEAK

345

CZ-NA > AZK-Jiri > 345

Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
Page 1 / 2
345, page 1
View
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
Wladislaus dei gra(cia) Bohemie Rex Marchio Morauie Lucemburgen(sis) et Slesie dux Lusacieq(ue) Marchio (et)c(etera) Ad p(er)petua(m) rei memoriam Si quid vnq(u)am est quod Regia celsitudo singulari
et precipuo fauore prosequi debeat id in primis esse iustissime arbitramur ut eor(um) oppoztunitatibus prospiciat comoditatibusq(ue) intendat qui imortalis dei sancto su(n)t misterio de
dicati Nam ab ip(s)is om(n)ipotenti deo per quem Reges regnant iugit(er) cu(m) laude gr(aci)e referunt(ur) pro Regum salute deuote crebroq(ue) oratur Atq(ue) regnor(um) tranquilla quies et pax diu
turna sine intermissione precibus quottidianis exposcitur . Cum igitur Religiosus paulus Abbas Monasterij Brewnouien(sis) ordinis S(an)cti Benedicti p(ro)pe praga(m) deuotus nost(er)
dilectus nobis hu(m)iliter supplicauit q(ua)t(en)us de solita nostra benignitate atq(ue) religionis intuitu gratiose approbare ratificare inouare et confirmare dignarem(ur) om(ne)s donac(i)ones concessiones gratias
libertates imunitates indulta priuilegia atq(ue) iura vniuersa Abbati co(n)uentui et suo mo(na)sterio antedicto a diuis olim jmp(er)atoribus Regibus atq(ue) ducibus Bohemie p(ro)genitoribus n(ost)ris cariss(im)is
alijsq(ue) xp(ist)ifidelibus datas concessas et indultas data concessa et indulta . Nos qui pie supplicanciu(m) vota benigna semp(er) aure admittimus iustis dicti Abbatis supplicacionibus fauorabilit(er) a(n)nuendo
Annuendum ce(n)seo deliberato de certa n(ost)ra sciencia et auct(oritat)e Regia predictas donac(i)ones concessiones gr(aci)as libertates imunitates indulta priuilegia atq(ue) iura vniu(er)sa que p(re)fati n(ost)ri Antecessores et alij
xp(ist)ifideles antedictis Abbati co(n)uentui et mo(na)sterio dederu(n)t et concesseru(n)t in om(n)ibus eor(um) pu(n)ctis clausulis articulis et sente(n)cijs ac si ip(s)or(um) tenores de verbo ad verbu(m) p(re)sentibus inserti existerent acceptam(us)
ratificamus approbamus inouam(us) et vigore presenciu(m) gr(aci)ose confirmam(us) Volumus atq(ue) decernimus om(n)ia et singula in eisd(em) contenta plenum firmu(m) p(er)petuu(m) et inuiolabile robur obtinere Atq(ue)
supplentes de plenitudine Regie potestatis om(n)em defectu(m) si quis in p(re)missis aut circa ea ex dubietate sententiarum obscuritate verborum aut alia quacu(m)q(ue) de iure uel de facto valeat aliquaten(us)
deprehendi . Cupientes preterea p(re)fatu(m) Abbatem cu(m) fratribus suis vberiori nostra gr(aci)a consolari damus co(n)cedimus et largimur ip(s)i paulo Abbati dicti Monasterij et successoribus eiusd(em) aream seu
fundum quendam in Angulo penes fenestras auct(oritat)e Monasterij Sancti Georgij in castro n(ost)ro pragen(si) assistente cu(m) pleno iure dominij jta q(uod) ip(s)e eand(em) area(m) edificare extruere denouo possit et
valeat pro vsu suo et suorum successorum s(i)n(e) h(uius)m(odi) dapno mo(na)sterij p(re)noiati cu(m) adiac(enciis) Volentes insup(er) et presenciu(m) vigore decernentes hui(us)m(odi) locum cu(m) sua sup(er)ficie ta(n)q(uam) eccl(esi)astica(m) gaudere
debere p(er)petua eccl(esi)astica libertate modis illis om(n)ibus quibus cet(er)e res eccl(esi)astice p(re)gen(sis) dioc(esis) potiu(n)tur quol(ibe)t de consuetudine uel de iure Mandamus igitur om(n)ibus subditis nostris quacu(m)q(ue)
dignitate potestate auct(oritat)e officio aut nobilitate funge(n)tibus seu cuius status aut condicionis existant ne p(re)dictum Abbatem co(n)uentum Monasterium p(re)dia loca possessiones et bona
homines et subditos eor(um) co(n)tra predicta priuilegia et iura et signanter co(n)tra hanc n(ost)ram donacionem eq(u)o modo molestent turbent aut impediant cu(m) ip(s)os pocius protegant ac tuea(n)t(ur)
nec co(n)trariu(m) faciant aut fieri p(er)mittant prout indignacionem nostram grauissimam cupiunt sollicite euitare In quorum om(n)iu(m) fidem et robur plenissimu(m) presentes l(itte)ras f(ier)i et sigilli
nostri Regalis appensione iussimus co(m)muniri Dat(um) in Arce nostra prage die sexta Maij Anno d(omi)ni Millesimo quadringentesimo Octogesimosexto Regni nostri Anno xvmodecimo

Ad relac(i)onem d(omi)ni Joha(n)nis de sselnbergk
Cancellarij Regni Bohemie

Scholarly transcription markup

(text)
Expanded abbreviation; the letters in parentheses are supplied.
~text~
Minor uncertainty.
|text|
Serious uncertainty.
¦text¦
Fragile reading.
<text>
Contextual reconstruction not securely visible.
# / #3w
Visible but unreadable writing.
^3w^ / ^2l^
Physically missing or damaged passage.