Research catalogue

Explore the charters

Search simply first. Refine only when the research question requires it.

R5_WEAK

514

CZ-NA > AZK-Kladruby > 514

Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
Page 1 / 3
514, page 1
View
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
In nomine d(omi)ni n(ost)ri ih(es)u xp(ist)i amen. Alt(er)ius etatis p(ro)pagini tanta fragilitas et instabilitas inesse cognoscit(ur) ut exhiis que p(re)te
rierunt uel fut(ur)a sunt nichil noticie possit mentib(us) hominum imprimere. u(e)l post(er)is co(m)mendare. nisi cuilibet ordo rei scripte
testimonio muniat(ur). et quemadmodu(m) res acta u(e)l facta fuit. ad etatem posteram transmittat(ur). ne t(ra)ditoris ueneno iniqua machi
nantium. et ordinem ueritatis p(er)uertere cupientium ualeat infamari. Cum enim mundus in maligno sit positus. et un(us)
quisq(ue) sua querens non que dei. u(e)l p(ro)ximi. om(ne)sq(ue) pene p(er) uiam uanitatis incedant. auaricie ac p(er)fidie dediti ualde nece
ssarium fore constat. ut quicq(ui)d ad honorem dei. et eccl(esi)arum agit(ur). ita litt(er)is roboret(ur). ne aliqua temp(or)is p(ro)lixitate ab humana
memoria elabat(ur). Notum ig(itur) sit om(n)ib(us) xp(ist)i fidelibus tam fut(ur)is q(ua)m p(re)sentib(us) q(uo)d ego Agnes discipula s(an)c(t)i francisci. soror regis
boemor(um). circuitum quendam nomine P(re)lschitz. qui a fr(atr)e meo d(omi)no Wencezlao rege boemor(um) ad edificatione(m) dom(us) s(an)c(t)i fran
cisci. in qua ip(s)a constituta sum collat(us) erat lib(er)alit(er) eccl(esi)e Cladruben(si) p(ro) mille ducentis marcis uendidi. cu(m) om(n)ib(us) siluis.
campis pratis pascuis. et fluminib(us). et aliis cultis et incultis. ad eu(m) p(er)tinentib(us) possessiones eiusdem ciuitatis eccl(esi)e p(re)d(i)c(t)e. et ip(s)i
conuentui. libere pacifice et quiete. iure hereditario p(er)petuo possidendas. p(er) quam peccuniam p(re)d(i)c(t)a dom(us) s(an)c(t)i francisci edifica
ta consistit. Ne aut(em) obliuionis nebula p(re)sens f(a)c(tu)m p(ro)cessu temp(or)is ualeat aliquaten(us) obumbrare sigillo eccl(esi)e s(an)c(t)i francisci
p(re)sente(m) paginam roboraui. testimoniu(m) aduocans cunctarum soror(um) mear(um). fratrumq(ue) minor(um) om(n)ium de s(an)c(t)o Jacobo ta(m) p(re)
sentium q(ua)m futuror(um). Acta sunt hec anno d(omi)nice incarnationis. M(illesimo). CC(entesimo). XL. V. Mense Junio. Jndict(ione). III. Dat(um) p(er)ag(endum) anno. mense
. Jndict(ione) p(re)scriptis.

Scholarly transcription markup

(text)
Expanded abbreviation; the letters in parentheses are supplied.
~text~
Minor uncertainty.
|text|
Serious uncertainty.
¦text¦
Fragile reading.
<text>
Contextual reconstruction not securely visible.
# / #3w
Visible but unreadable writing.
^3w^ / ^2l^
Physically missing or damaged passage.