Research catalogue

Explore the charters

Search simply first. Refine only when the research question requires it.

R4_AFTERLIFE

430

CZ-NA > AZK-Mikulas > 430

Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
Page 1 / 2
430, page 1
View
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
Sigismundus diuina fauente clemencia Romanor(um) Imperator semper augustus ac Hungarie Bohemie Dalmacie Croacie (et)c(etera) Rex Ad perpetuam rei memoriam Notum facimus tenore presencium vniuersis Quia variis rei publice curis quibus tot
hominum quottidiana solicitudine pro subditor(um) salute distrahimur ad illud precipue aciem n(ost)re mentis studiose conuertimus vt sedulam destinamus affectum qualiter ea q(ue) sanctor(um) eccl(esi)is (et) ear(um) p(re)latis necnon personis ecclesiasticis celestis Impetratoris mancipatis obsequiis
ab inclitis n(ost)ris p(re)decessoribus eor(um) iura laudabiliter consuetudines libertates et immunitates ip(s)is a n(ost)ris p(re)decessoribus rite collatas et illesas inuiolabiliter conseruando necnon augendo nouis vero eis noua priuilegia iura (et) gratias largiendo sicut iustis locor(um) et tempor(um) qualitatib(us)
conspicimus expedire Sane accedens n(ost)re maiestatis presenciam Venerabilis et religiosus Abbas monasterij Sclauor(um) ordinis sancti Benedicti Nouecauitatis pragen(sis) deuotus n(oste)r dilectus nobis humiliter supplicauit quatinus sibi et suis successorib(us) p(re)dictis
vniuersas et singulas l(itte)ras priuilegia et litteras ip(s)is a celebris memorie Romanor(um) et Bohemie Regibus n(ost)ris p(re)decessoribus ac aliis p(ri)ncipibus et p(re)sidentibus super eor(um) bonis donacionibus possessionibus libertatibus graciis iuribus et immunitatibus datis et concessis
ac data et concessa necnon ip(s)or(um) bona possessiones iura libertates gracias et Jurisdicciones Et signanter infrascripta priuilegia et litteras ip(s)is a Serenissimis p(ri)ncipibus et d(omi)nis Karolo genitore et Wenceslao fratre n(ost)ris carissimis Romanor(um) et Bohemie Regib(us)
super certis eor(um) donacionibus possessionibus libertatibus immunitatibus graciis et iuribus concessa et concessas approbare ratificare innouare roborare et confirmare graciose dignaremur Quor(um) priuilegior(um) tenores sequuntur per omnia in hec verba
Wenceslaus dei gracia Romanor(um) Rex semper augustus et Bohemie Rex Notum facimus tenore presencium vniuersis Quod p(ro) parte religiosor(um) Abbatis et Conuentus Monasterij Sclauor(um) ordinis sancti Benedicti Nouecauitatis Pragen(sis) deuotor(um) n(ost)ror(um) dilector(um)
maiestati n(ost)re humiliter supplicatum extitit quatinus vniuersa et singula priuilegia seu litteras que super certis censibus villis Allodiis prediis et bonis quibuscunq(ue) ip(s)is et eor(um) Monasterio per Serenissimos quondam p(ro)genitores et p(re)decessores n(ost)ros Romanor(um) et Bo
hemie Reges et nonnullos alios data et concessa sunt approbare ratificare inuouare et confirmare de benignitate solita graciosius dignaremur Quibusquidem priuilegiis seu litteris tenores ex p(ri)mo p(ri)mi per omnia talis est Karolus dei gracia Romanor(um)
Rex semper augustus et Bohemie Rex Ad p(er)petuam rei memoriam Licet ad prosequend(um) iustor(um) vota fidelium et assumpta cura regiminis teneamur intendere ad illos tamen c(om)moda et p(ro)fectus quadam speciali gracia n(ost)ra celsitudo dignant(ur) intendere qui nobis
nichilominus iugiter dulcia et suaui mansuetudine co(n)iunguntur Sane attendentes religionis honorem et debite obseruacionis regularem cultum quibus religiosi Abbas et Conuentus Monasterij Sclauor(um) in Nouaciuitate pragen(sis) omnipotentis dei laudibus deuotius assistunt
et sinceris deuocionum studiis iugiter inuigilant ip(s)is p(ro) vsu et congrua sustentacione ip(s)or(um) de quolibet macello dicte Nouecauitatis pragen(sis) que ad equalem numerum macellor(um) Maiorisciuitatis pragen(sis) se debent extendere vnam assciatam gratiis p(ro)uidentes Sexaginta
quatuor grossos p(ro) quavis qualibet computacione eorundem et censu p(ro)fectu de n(ost)ra benignitatis gracia liberaliter erogamus decernentes q(uo)d iidem redditus ad supradictos Abbatem et Conuentum et successores ip(s)or(um) inperpetuum et ad Monasterium ip(s)or(um) debeant p(er)tinere
Inhibentes omnibus et singulis fidelibus n(ost)ris ne p(re)dictos Abbatem et Conuentum ac Monasterium in p(er)cepcione dicti census impediant seu molestent sub pena n(ost)re indignacionis quam qui secus attemptare p(re)sumpserit se cognoscat grauiter incurrisse presencium sub n(ost)re
maiestatis Sigillo testimonio litterar(um) Dat(um) in Visseg(ra)do Anno d(omi)ni Millesimo trecentesimo quinquagesimo secundo Indiccion(e) Secunda (et)c(etera) Et sic eciam Regnor(um) n(ost)ror(um) Anno Sexto Sclauor(um) vero talis Karolus dei gracia Romanor(um) Rex semper augustus et Bohemie Rex Licet
singula pietatis opera quibus ad eterne Regni solium peruenitur illius esse credimus nonmodicum anime p(ro)fectus cum religiosis et p(ro) locis in quibus assidue et deuote famulatur altissimo aliquid de quo sustentacionis augmentum suscipiant datur liberaliter et confer
tur Ea propter de vniuersor(um) tam presencium q(uam) futuror(um) noticiam tenore presencium volumus peruenire Quod cupientes ut Conuentui seu Monasterium sancti Jeronimi Sclauor(um) ordinis sancti Benedicti n(ost)re fundacionis n(ost)re in Nouaciuitate n(ost)ra pragen(sis) p(ro) meliori
litatis manutenencia in sub p(ro)teccionibus augeri et fratres dicti ordinis in eo d(omi)no famulantes sub obseruancia habitus regularis sustentacionem habeant meliorem et p(ro)inde cultus diuinus ibidem sequens augeatur p(re)fato Monasterio ob reuerenciam p(ri)ncipis
beati Jeronimi alior(um)q(ue) patronor(um) videlicet p(ro)copij Adalberti Cirilli et Metudij quor(um) vocabulo extat insignitum omnem decimam vini que de vineis Monasterium circum quandam ciuitatem Junosti Ciuis pragen(sis) de sancto p(re)decessori n(ost)ro dilecto Bohemie
Regum de nouo plantatis dicitur nobis de iure debentem antedicto Monasterio Abbati et Conuentui ibidem deuotis n(ost)ris dilectis de benignitate Regia damus conferimus et donamus per eos vel eor(um) Nuncium p(er)petuis Annis singulis capiend(am) ex parte Regalis mon
cionis colligend(am) ac eciam requirend(am) Mandamus itaq(ue) eiusdem vinee possessoribus seu possessori qui p(ro)tempore fuerint quatinus antedictis Abbati et fratribus seu Monasterio huius(modi) vini decimam loco et ex parte Regum Bohemie dent exsoluant absq(ue) diffi
cultate qualibet et p(re)soluant presencium sub n(ost)re maiestatis Sigillo testimonio litterar(um) Dat(um) prage Anno d(omi)ni Millesimo trecentesimo quinquagesimo Indictione Tercia (et)c(etera) Et Decembris Regnor(um) n(ost)ror(um) Anno Quinto Tercij vero talis Nos Wenceslaus dei
gracia Bohemie Rex Marchio Brandemburgen(sis) et lussacie lucemburgen(sis) et Slesie Dux ac Comes in Sulzpach Notum facimus tenore presencium vniuersis Et si de vniusa Regie maiestatis clemencia in singulos subditos n(ost)ros iustis n(ost)ris delectamur
Jeronimi sanctis tamen eccl(esi)is et monasteriis eor(um)q(ue) et qui in eis laudem dei et n(ost)re salutis augmentum sinceriori semper affectu intendere intime dedignamur ut hii quos diuina p(ro)uidencia suo deputauit iurauit ministerio sub felici n(ost)ro regimine animi tranq(ui)llitate tanto sincerius
famulentur altissimo quanto graciorib(us) se viderint n(ost)re p(ro)teccionis specialibus p(re)sidiis c(om)muniri Sane cum pridem Serenissimus ac Jllustrissimus p(ri)nceps et d(omi)nus d(omi)nus Karolus Quartus diuina fauente clemencia Romanor(um) Imperator semper augustus et Bohemie Rex genitor
n(oste)r carissimus et nos cum Religiosis Abbate et Conuentu Monasterij sancti Jeronimi Sclauor(um) in Nouaciuitate n(ost)ra pragen(sis) infrascriptas Villas Juriat et bona videlicet villam lhotam Cungmanni et denoslas de Kuin cum vni(uer)sis attinenciis ac villam lhotam p(ro)pe Kuin cum vna ara
tura octo(que) p(ar)tis peticionis vni(uer)sis p(ro) villa dicta morzina p(ro)pe Tassuin cum vni(uer)sis eor(um) omnibus pertinenciis et Juribus suis quas et que iidem Abbas et Conuentus ibidem habuisse noscuntur supradictas eciam nobis ad dicta bona in morzina ducentas Triginta sexaginta
grossor(um) denarior(um) pragen(sium) quas ab ip(s)is p(re)cepimus in parato sponte vtrobiq(ue) p(ro) hoc in(ter) nos ordinato facere meliores bona deliberacione p(re)habita rito et racionabiliter duxerimus p(er)mutandas Nos ad laudem et gloriam dei omnipotentis et in(ter)uentu virginis gloriose matris ip(s)ius
sanctor(um)q(ue) patronor(um) dicti Monasterij necnon n(ost)re ac dictor(um) p(ro)genitor(um) n(ost)ror(um) animar(um) salute animo deliberato non p(er) errorem aut improuidi sed ex certa n(ost)ra sciencia ac auctoritate n(ost)ra Regia Bohemie dictas villas lhotam Cungmanni et denoslas de Kuin cum Curiis et ara
turis duabus et lhota martim Kuin Curiis et vna aratura necnon siluis rubetis nemoribus pratis pascuis piscatibus aquis molendinis agris cultis et incultis censibus redditibus vtilitatibus obuencionibus seruiciis ceterisq(ue) dictar(um) villar(um) et Curiar(um) iuribus et perti
nenciis vniuersis prout eadem quondam Cungmannus dictus huch in feodum de Kuin et hinczlaus Sener ip(s)ius ac quaternis p(re)dicti possedisse noscuntur in dictos Abbatem et Conuentum iusto permutacionis titulo transferrimus transscripsimus et ip(s)os successoribus et Mona
sterio inperpetuum cassum villar(um) lhotam Curiis araturis et pertinenciis earundem de Regie potestatis plenitudine libertamus appropriamus in(cor)poramus vnimus et vnimus decernentes et hoc p(re)senti statuto edicto q(uo)d ip(s)i de dictis ip(s)or(um) possessis et successoribus dictis villis Curiis
et bonis libere et sine impedimento quolibet vti et gaudere debeant prout aliis villis et bonis eor(um) hactenus fieri sunt et quomodolibet potiuntur Nulli ergo omnino hominum liceat hanc n(ost)re translacionis libertacionis approbacionis et in(cor)poracionis paginam infrin
gere aut ei quouis ausu temerario quomodolibet contraire Siquis autem contrarium attemptare p(re)sumpserit grauem n(ost)re indignacionis p(en)am et Quinquaginta Marcas auri purissimi tociens quociens contrafactum fuerit se nouerit incursurum Cuius medietatem Regali
n(ost)re Camere residuam vero partem dictor(um) Abbatis et Conuentus ac Monasterij iniuriam passor(um) vsibus irremissibiliter volumus applicari presencium sub n(ost)re maiestatis Sigillo testimonio litterar(um) Dat(um) prage Anno d(omi)ni Millesimo trecentesimo sexagesimoquinto v(i)c(esi)mo
Nouembris Regnor(um) n(ost)ror(um) Anno Tercio Quarti vero talis In nomine sancte et indiuidue Trinitatis feliciter Amen Karolus Quartus diuina fauente clemencia Romanor(um) Imperator semper augustus et Bohemie Rex Ad perpetuam rei memoriam Et si cesaree
maiestatis generosa sublimitas in(ter) ceteros subditos suos illos attenciori et liberaliori respicere dignetur et in pace vniuersos subditos p(ro)tegere et confouere sicut ad illos eciam tranquillitatem et grata quiete compendia amplioris benignitatis munere maiori quidem affectu dirigi
tur qui seculi vanitate contempta diuinis vacant obsequiis et qualibet illecebrosa dimissa deuota supplicacione non desinunt p(ro) ip(s)ius statu et regimine omnipotentis misericordiam iugiter inplorare Sane cum ante tempora multa ex inspiracione celestis gracie p(ro)
remedio animar(um) clare memorie Jllustrium p(ro)genitor(um) n(ost)ror(um) quondam Regum et Reginar(um) Bohemie et p(ro) n(ost)ra salute Monasterium sancti Jeronimi in Nouaciuitate pragen(sis) fundauerimus et in lignis Sclauonicis sicut a(p(ost)o)lica sedis p(er)misse auctoritate laudis diuine p(ar)ticipes et
nocturnis eor(um) decantentur Jntelligentes ex p(ro)uida racione in(ter)ueniente q(uo)d Abbas et fratres necnon Conuentus dicti Monasterij ad diuina diurnar(um) laudum non valeant iuxta desideratam deuocionem intendere nisi temporalibus muniantur p(re)sidiis sine quibus spiritu
alia vix subsistunt animo deliberato non p(er) errorem aut improuide sed maturo p(ri)ncipum Baronum et p(ro)cerum Regni n(ost)ri Bohemie accedente consilio ac de certa sciencia supradictis Abbati fratribus necnon Conuentui Monasterij sancti Jeronimi supradicti et successorib(us)
eor(um) necnon eidem Monasterio inperpetuum auctoritate Regia Bohemie damus conferimus in(cor)poramus inuisceramus et inseparabiliter vnimus bona possessiones et predia que in(fra)scripte annotantur videlicet duo aratra terrar(um) in Maioriciuitate pragen(sis) Curiis
vnam in walem et duas sexagenas reddituum ibidem duas Curias cum duobus aratris et duabus curiis in chotchas reddituum in villa Sany Curiam Dubrawia cum aratris et Curiis ibidem cum vineis et duabus piscinis cum omnibus p(re)dictor(um) possessionum p(re)
dior(um) et reddituum iustis pertinenciis ad habend(um) tenend(um) et possidend(um) ac in vsus vtiles et honestos dicti Monasterij fratrum et Conuentus p(er)petuis temporibus applicand(um) Nulli ergo hominum liceat hanc n(ost)re donacionis collacionis in(cor)poracionis inuisceracionis et vnionis
paginam infringere seu ei quouis ausu temerario contraire sub p(en)a Quinquaginta Marcar(um) auri puri quas post grauem indignacionis n(ost)re animadu(er)sionem eum qui contrafecerit inuiolabiliter decernimus et quociens contrafactum fuerit irremissibiliter exigi Cuius medietatem
Regalis Bohemie fisci residuam vero medietatem iniuriam passor(um) vsibus decernimus applicand(um) Signum Serenissimi p(ri)ncipis et d(omi)ni d(omi)ni Karoli Quarti Romanor(um) Imperatoris Jnuictissimi et gloriosissimi Bohemie Regis Testes huius rei sunt Jllustris Rudolphus Senior dux
Saxonie sacri Jmperij Archimarschallus necnon Venerabiles Archiep(iscopu)s pragen(sis) et Ep(iscopu)s Jaurien(sis) Johannes Regnor(um) n(ost)ror(um) Cancellar(ius) et d(omi)ni Jllustres Rudolphus Junior dux Saxonie Nicolaus Munsterbergen(sis) Bolko Valkenburgen(sis) Conradus Olsnen(sis)
Bolko opulien(sis) Kazimirus Teschinen(sis) et Johannes Oswencin(sis) Duces necnon Spectabiles Burhardus magdeburgen(sis) hermannus Cnaigien(sis) vlricus de halffenstain et Albertus de Anhalt Comites et alii q(uam)plures presencium sub Jmperialis maiestatis n(ost)re Sigillo testimonio litterar(um) Dat(um)
prage Anno d(omi)ni Millesimo trecentesimo quinquagesimoquinto Jndictione octaua (et)c(etera) Et Decembris Regnor(um) n(ost)ror(um) Anno Decimo Jmperij vero p(ri)mo Nos vero qui licet quor(um)libet iustis peticionum libenter fauore annuimus Cupientes nichilominus ut p(re)fatum Monasterium quod per Serenissimu(m)
p(ri)ncipem quond(am) d(omi)n(um) et genitorem n(ost)r(um) carissimu(m) d(omi)n(um) Karolum Romanor(um) Imperatorem augustum Bohemie Regem fundatum et de nouo creatum extitit n(ost)ris temporibus optatis et felicibus incrementis p(ro)ficiat non p(er) errorem aut improuide sed animo deliberato ac de certa n(ost)ra sciencia suprascripta
sea priuilegia seu litteras prout de verbo ad verbum expressantur superius in omnibus suis punctis articulis et clausulis necnon vniuersa et singula alia priuilegia seu litteras que et quas tam a p(re)fato genitore n(ost)ro et nobis q(uam) eciam ab aliis
quibuscunq(ue) personis ex pia deuocione
concessa et donata sunt sibi et eidem Monasterio data et concessa sunt rata et grata habentes ip(s)a et ip(s)as p(ro) nobis et successoribus n(ost)ris Regibus Bohemie p(re)sentibus in(ser)ta approbamus ratificamus innouamus et de p(re)senti p(ro)ut p(re)cedenti auctoritate
Regia Bohemie graciosius confirma
mus Presencium sub Regie maiestatis n(ost)re Sigillo testimonio litterar(um) Dat(um) prage Anno d(omi)ni Millesimo trecentesimo septuagesimo octauo Jndictione p(ri)ma Mensis Augusti Regnor(um) n(ost)ror(um) Anno Sextodecimo Cuiusquidem p(re)sentis littere
vero decimoquinto Nos igitur Si
gismundus p(re)fatus p(re)cibus huius(modi) n(ost)ror(um) racionabilibus atq(ue) iustis fauorabiliter inclinati p(re)fatum ad honorem omnipotentis dei et eius intemerate genitricis virginis Marie et beati Jeronimi ac sanctor(um) p(ar)titer p(ro)copij Adalberti Ci
rilli et Metudij patronor(um) eiusdem
monasterij de omnium sanctor(um) reuerenciam specialem Animo deliberato sanoq(ue) p(ri)ncipum Comitum Baronum p(ro)cerum et Nobilium n(ost)ror(um) et Regni Bohemie fidelium accedente consilio et de certa n(ost)ra sciencia p(re)fatas Abbat
Conuentui et Monasterio Sclauor(um)
ac eor(um) successoribus vniuersa et singula eor(um) priuilegia et litteras ip(s)is a diue memorie Romanor(um) et Bohemie Regibus n(ost)ris p(re)decessoribus et aliis p(ri)ncipibus ac p(re)sidentibus super eor(um) bonis donacionibus possessionib(us) liberta
tibus graciis iuribus et immunitatibus datis et
concessis necnon ip(s)or(um) bona possessiones iura libertates gracias et iurisdicciones Et signanter suprascripta priuilegia et litteras et omnia in eisdem contenta in omnibus suis sentenciis clausulis punctis articulis prout scripta et
scripta sunt et sicut p(re)senti p(re)sertim p(ri)
uilegia et littere de verbo ad verbum expressantur suscipimus approbamus ratificamus innouamus et confirmamus graciose ac tenore presencium approbamus ratificamus innouamus et de sp(eci)ali n(ost)ra auctoritate
Jmperiali et Bohemie confirmamus
Decernentes exp(re)sse ea et eas p(er)petuis inuiolabilib(us) obtinere roboris firmitatem Supplentes nichilominus omnes defectus siqui in p(re)missis ex defectu verbor(um) solennitatis obmissis sciencia(rum) obseruancie siue alia quauis ex
raccione in(ter)uenerint omissi de pleni
tudine Romanor(um) Jmperatoris ac Regia Bohemie potestate Nulli ergo omnino hominum cuiuscunq(ue) status condicionis aut p(re)eminencie seu dignitatis existat liceat hanc n(ost)re innouacionis approbacionis ratificacionis confirmacionis decreti et supplecionis paginam infringere aut ei quouis
ausu temerario contraire Siquis autem hoc attemptare p(re)sumpserit iram ac Regni n(ost)ri Bohemie indignacionis grauissimam ac p(en)am in p(re)dictis litteris de priuilegiis expressam ac p(en)am viginti marchar(um) auri puri voluerit euitare euitare Cuius medietatem exa(ct)o sine s(u)b(s)i(di)o n(ost)re et
fiducia tocius partis Abbatis et Monasterij p(re)dicti vsibus decernimus applicand(um) Signu(m) Serenissimi p(ri)ncipis et d(omi)ni d(omi)ni Sigismundi diuina fauente clemencia Romanor(um) Jmperatoris inuictissimi ac hungarie Bohemie (et)c(etera) Regis gloriosissimi Dat(um) prage Anno d(omi)ni Milles(im)o
quadringentesimotricesimoseptimo die duodecima Mensis Junij Regnor(um) n(ost)ror(um) Anno hungarie (et)c(etera) Quinquagesimop(ri)mo Romanor(um) vigesimo(septimo) Bohemie decimo(septimo) Jmperij vero Quinto In cuius rei testimonium p(re)sentes litteras Sigillo Jmperialis n(ost)re maiestatis fecimus c(om)muniri

Scholarly transcription markup

(text)
Expanded abbreviation; the letters in parentheses are supplied.
~text~
Minor uncertainty.
|text|
Serious uncertainty.
¦text¦
Fragile reading.
<text>
Contextual reconstruction not securely visible.
# / #3w
Visible but unreadable writing.
^3w^ / ^2l^
Physically missing or damaged passage.