R2_STRONG
1652
CZ-NA > AZK-Zderaz > 1652
highMonasterium
Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
View
Translation
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
Johannes ep(iscopu)s seruus seruor(um) dei. Dilecto filio .. Sacriste eccl(esi)e olomucen(sis) sal(u)t(em) et
ap(osto)licam ben(edictionem). Conquesti sunt nobis .. p(re)positus et Conuentus Monasterij sancti petri
in Zderas per p(re)positum soliti gubernari ordinis sancti Augustini pragen(sis) dioc(esis)
ad eccl(esi)am Sepulcri dominici Jer(osol)imitan(i) immediate spectantis q(uo)d Johannes filius
quondam Wlconis de Wlakenicz siue Hermanicz miles. et Berchta quondam
Wlconis de Wlakenicz laici relicta uidua olomucen(sis) dioc(esis). sup(er) quibusdam domib(us) ter/
ris debitis possessionib(us) et rebus alijs iniuriantur eisdem. Jdeoq(ue) disc(re)cioni tue per ap(osto)lica
scripta mandam(us) quatinus partibus conuocatis audias causam et appellacione remota debito
fine decidas. faciens quod decreueris per censuram eccl(esi)asticam firmiter obseruari. Testes
autem qui fuerint nominati si se gratia odio uel timore subtraxerint censura simili appell(aci)one
cessante compellas ueritati testimonium p(er)hibere. Dat(um) Auinion(e) v. Jd(us) Junij
Pontificatus n(ost)ri Anno Sexto.