Research catalogue

Explore the charters

Search simply first. Refine only when the research question requires it.

R3_PERIOD_CONTEXT

1142

CZ-NA > AZK > 1142

unassessedMonasterium
Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
Page 1 / 2
1142, page 1
View
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
Wladislaus dei gracia Bohemie Rex Moravie Marchio Lucemburgen(sis) et Slesie Dux ac Lusacie Marchio etc(etera) Notum facimus tenore presencium vniversis Quia cum pro parte Re
ligiosarum Margarethe de Trupak priorisse et tocius Conuentus Sanctimonialium Monasterij Sancti Laurencij in Antiqua Ciuitate n(ost)ra Pragen(si) Ordinis predicatorum denotatur nimium dilectarum Sunt nobis exhibite quedam
littere olim Serenissimarum Elizabeth Bohemie et Polonie ac Anne Romanorum et Bohemie Reginarum eisdem virginibus et earum Conuentui concesse super quodam Molendino sito iuxta Ciuitatem n(ost)ram Mielnik super fluuium
dictum Pssowka quod quidem Molendinum quondam Conradus quidam de Krob molendinator cum Petchka tunc coniuge sua dicto Monasterio diuinitus contulerunt dicte quoq(ue) Regine idem Molendinum a Septem fertonibus census
annui ad ab omnibus censibus et redditibus exemerunt prout in ipsis clarius ip(s)e littere iam dictarum Reginarum continere dinoscunt(ur) quas pro clariori rei noticia p(rese)ntibus l(itte)ris nostris inseri iussimus et sciunt in hec verba Nos
Elizabeth dei gracia Bohemie et Polonie Regina ac Lucemburgen(sis) Comitissa Ad vniuersorum tam modo superstitem q(uam) inantea futurorum volumus peruenire noticiam Quia cum Conradus de Krob Molendinator et Petchka vxor eius Mo
lendinum ipsorum Quatuor continens rotas iuxta Ciuitatem nostram Mielnik super fluuium dictum Pssowka situm dedicatis Sororibus ad Sanctum Laurencium in Praga Ordinis Predicatorum nobis dilectis concordi gratuita
et spontanea voluntate in remedium animarum suarum donassent ac transtulissent in dictas Sorores et Monasterium earum omne ius q(uod) in ipso Molendino eis competebat Nos que huiusmodi personarum sub n(ost)re Ma(ies)tatis
vmbraculo degencium comoda inuigilare tenemur p(ro)pensius eo presertim vt cum per quem p(ri)ncipamur in terris interpellare pro nobis per amplius astringantur titulo donacionis eiusdem ampliare volentes Septem ffertones
grossorum denariorum Pragen(sium) qui de ipso Molendino nomine pensionis annue siue Census nobis et successoribus nostris Regibus seu Reginis Bohemie Annis singulis debebantur vt in n(ost)ri parentumq(ue) nostrorum felicis
recordacionis domini Wenceslai Magni quondam Bohemie et Polonie Regis et domine Gute Consortis eius Necnon d(omi)ni Wenceslai Iunioris Regis ffratris n(ost)ri et domie Anne olim ducisse Karinthie sororis
n(ost)rorum predilectorum anniuersarijs Misse defunctorum cantentur vna eciam de Assumpcione beate virginis Et alia de Sancto Iohanne Baptista alijs tamen diebus q(uam) in festiuitatibus dierum ipsorum cantandis pro refec
cione et pitancia eisdem diebus Conuentui sororum predictarum in perpetuum faciendis donacione inter viuos concedimus pariter et donamus In cuius rei testimonium p(rese)ntes scribi et maioris Sigilli nostri munimine fecimus ro
borari datum in Mielnik viij(o) kalend(as) decembris Anno domi(ni) Millesimo Trecentesimo Trigesimo Anna dei gracia Romanorum Regina semper Augusta et Bohemie Regina Notum facimus vniuersis Sicut
pridem clare memorie Illustris Elizabeth olim Regina Bohemie Socrus nostra dilecta ad honorem omnipotentis dei et gloriose virginis Matris ipsius Molendinum quoddam cum rotis quatuor iuxta Ciuitatem nostram
Mielnicen(sem) situata super flumine Pssow quod olim Conradus de Krob Molendinator et Petchka Conthoralis ipsius Monasterio Sanctimonialium Ecl(esi)e Sancti Laurencij Ordinis Predicatorum in Praga concordi
voluntate donauit a Censu Reginali puta Septem ffertonibus grossorum Pragen(sium) qui prefate n(ost)re Socrui Anno quolibet debebant ibidem Zelo pie deuocionis accensa et in anime sue remedium deliberacione preuia
munifice liberauit Sic et nos salubribus et honorandis vestigijs dicte n(ost)re Socrui que nos precessit feliciter circumspectione prouida inherere sagaciter cupientes ad predictarum S(an)c(t)imonialium deuotam supplicacionis
instanciam et pro salute Serenissimi ac Inuictissimi p(ri)ncipis et d(omi)ni domini Karoli Romanorum semper Augusti et Bohemie Regis consortis n(ost)ri carissimi et n(ost)ra simili de oracionum et operum pietatis que in pre
fato Mon(asterio) diuina suffragante gracia exerceri continget tanto sumus vberiori dono p(ar)ticipes quanto Sanctimoniales prefate se Reginalibus presidiis ampliori senserint gra(cia) consolatas dictum Molendinum cum totis eius
suis vtilitatibus emolimentis et omnibus p(er)tinencijs suis a prefato censu Septem ffertonum nunc ex nouo necnon ab omnibus Censibus Collectis contribucionibus steuris lozungis exaccionib(us) et soluacionibus ceteris
quos et quas Iure vel consuetudine ciuitati Mielnicen(si) prefata tenebat soluere Auctoritate Reginali et de certa n(ost)ra sciencia liberamus Inhibentes Iudici Iuratis et vniuersitati Ciuitatis predicte fidelibus n(ost)ris
heredibus et successoribus ipsorum in p(er)petuu(m) ne prefatas S(an)c(t)imoniales officiatos et procuratores ipsarum circa possessionem dicti Molendini vsumfructuum et p(er)tinenciarum ipsius aduersus p(rese)ntis n(ost)re libertacionis indultum
impediant aut sinant quolibet impediri Sub pena grauis n(ost)re indignacionis quam si quauis occasione colore seu causa quispiam contrafacere seu contraire presumpserint se cognoscant grauiter incurrisse In cuius sub n(ost)ro
Sigillo testimonio l(itte)rarum datum in Praga Anno domini Millesimo Trecentesimo Quinquagesimo secundo Indiccione q(ui)nta vij Idus Marcij Regnorum n(ost)rorum Anno Tercio Nos itaq(ui) qui locum deo dicatus in quib(us)
per sese deuote in dies pro n(ost)ra omniumq(ue) fidelium salute preces euoluere solent libenter inelinamur votis supradictarum Sanctimonialium graciose annuimus Quapropter non per errorem aut improuide sed animo deliberato ac sano
consilio n(ost)rorum procerum et fidelium ex certa n(ost)ra sciencia auctoritate Regia predictas l(itte)ras olim diuarum Elizabet Bohemie et Polonie ac Anne Romanorum et Bohemie Reginarum datas super iamdicto Molendino exem
pto sito iuxta dictam Ciuitatem Mielnik super prefatum fluuium Pssowka donato prefato Monasterio Sancti Laurencij Sanctimonialium vna cum suis fructibus redditibus et exempcionibus vniuersis Eisdem Abbatisse
Conuentui et virginibus p(rese)ntibus et futuris approbamus ratificamus innouamus et graciosius confirmamus In omnibus ipsorum priuilegiorum punctis clausulis articulis et sentencijs sic prout de verbo ad verbum his l(itte)ris
nostris inseruntur decernentes easdem l(itte)ras iamdictarum Reginarum hic insertas cum omnibus in eisdem contentis obtinere debere firmium validum et immobile robur perpetuis temporibus in futurum Presencium sub
nostri Regalis Sigilli appensione testimonio l(itte)rarum datum Prage die Vigesima Sexta Mensis Octobris Anno domini Millesimo Quadringentesimo Septuagesimo Octauo Regni n(ost)ri Anno Octauo
Ad mandatum
domi(ni) Regis

Scholarly transcription markup

(text)
Expanded abbreviation; the letters in parentheses are supplied.
~text~
Minor uncertainty.
|text|
Serious uncertainty.
¦text¦
Fragile reading.
<text>
Contextual reconstruction not securely visible.
# / #3w
Visible but unreadable writing.
^3w^ / ^2l^
Physically missing or damaged passage.