Research catalogue

Explore the charters

Search simply first. Refine only when the research question requires it.

R3_PERIOD_CONTEXT

265

CZ-NA > AZK > 265

Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
Page 1 / 2
265, page 1
View
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
In nomine domini Amen Dudum venerande antiquitatis censuit auctas et prosperitatis ingeniis extitit sagacitas vt ea que temporib(us) aguntur curriculis in memoriam
firmiorem scriptis autenticis roborentur ne p(er) obliuione(m) que mater erroris existit gesta p(ro)uide in abusum deducantur et p(re)cipue ut pia disponenciu(m) uota inconuulsa p(er)petuo p(er)
seuerent Nouerint igitur vniu(er)si p(re)sentes l(itte)ras inspecturi Quod ego Elizabet Abbatissa Monasterij sanctimonialiu(m) sancti Georgij in cast(ro) pragen(si) ordinis sancti B(e)n(e)d(i)c(t)i fateor (et)
recognosco q(uod) dudum pie recordacionis d(omi)n(u)s hostislaus decanus Satecen(sis) Officialis Curie Archiep(iscop)alis pragen(sis) germanus meus agens in humanis Quadraginta Sexagenas
grossor(um) pragen(sium) denar(iorum) michi du(m) adhuc in minoribus essem constituta reliquerat disponendas ad pia uota prout michi videretur expedire p(ro) quibus quidem p(er)cunijs cum scitu
voluntate et exp(re)sso consensu d(omi)ne .. Abbatisse que tu(n)c fuit (et) Conuentus s(an)c(t)imonialiu(m) dicti mon(asterij) Quatuor sexagen(as) gross(orum) census annui p(er)petui compauera(m) que p(er) multa temp(or)a
tenu(i) et possedi fructus redditus et p(ro)uentus in (et) ex eisdem p(ro)uenientes p(er)cipiendo qui quidem redditus et p(ro)uentus p(er) me p(re)cepti (et) p(er) ip(s)a temp(or)a reseruati se extendebant ad
sumam quinquaginta sexagen(as) grossor(um) eorundem demu(m) u(er)o censu quatuor sexagen(as) p(er) me p(ro) quadraginta sexagen(is) gross(orum) vendito et pecunia h(uius)mo(d)i sexag(inta) insimul co(n)gregata
et p(re)stita p(ro)pter utilitate(m) et p(ro)fectum dicti Monasterij bona quedam que ad ip(su)m Monasteriu(m) p(er)tinebant videlic(et) knyeziczye knyeziczki et salwatnyk adiacencia castro Brada unacu(m)
et alias uillulas adiacentes Ciuitati dsk sup(er) Albea que min(us) utilia suant ip(s)i Monasterio p(ro) alijs bonis videlic(et) uilla nepolis eidem Monasterio multu(m) vtili et comodosa de con
sensu dicti Conuentus comutaui (et) p(ro) illis que de bonis dicti mon(asterij) addebant(ur) sup(er)addidi h(uius)mo(d)i nonaginta sexagen(as) tam p(ro) censu h(uius)mo(d)i vendita qua ecia(m) p(ro) ip(s)a pecunia co(n)gregata
ordinans nichilomin(us) et de uoluntate Reu(er)endissimi in xp(ist)o p(at)ris (et) d(omi)ni d(omi)ni Johannis s(an)c(t)e pragen(sis) eccl(esi)e Archiep(iscop)i s(e)dis ap(osto)lice legati ac Conuentus dicti mon(asterij) disponens q(uod) de eadem
uilla nepolis p(er) eisdem nonaginta sexagen(is) d(omi)na Abbatissa ipsius mon(asterij) que p(ro) tempore fuerit noue sexagen(as) gross(orum) singulis annis p(er)petuo in anniu(er)sario meo dare (et) distri
buere in hunc modu(m) debet p(ri)mo pro pitancia ip(s)ar(um) s(an)c(t)imonialiu(m) et p(ro) prandio ear(um) ducentos (et) duos gross(os) in co(m)muni sciendo Jtem Custria ad parandu(m) candelas quatuor
grossos vicarijs diuinis int(er)essentib(us) (et) sp(ec)ialit(er) viginti gross(os) campanatorib(us) alteru(m) dimidiu(m) gross(um) paup(er)ib(us) an(te) portam mon(asterij) tantu(n)dem et matronis duos gross(os) Preterea
p(ro) alijs Quatuor sexagenis cantabit(ur) om(n)i die Sabbati missa de b(ea)ta uirgine p(ro) uiuis et defunctis (et) hijs qui ad hoc bona eor(um) largiti sunt et imposter(um) largient(ur) nona v(er)o
et vltima sexagen(a) ad portam pensionem duor(um) gross(orum) que dari est solita dabitur om(n)i die Sabbati duos gross(os) Jtem de censu duar(um) sexagen(arum) in uilla neradicz p(er) ip(su)m
germanu(m) meu(m) michi similit(er) relicto ip(s)a d(omi)na Abbatissa om(n)i septimana videlic(et) feria s(e)c(un)da ministris missam defunctor(um) cantantib(us) dabit duos gross(os) Residua u(er)o o(mn)ia
que sup(er)erunt p(ro) candelis co(m)mutet et sibi p(ro) suo labore reseruabit Et hec om(n)ia et singula p(er) ip(s)am d(omi)nam Abbatissam debebunt adimpleri sub pena suspens(ionis) ab ingressu
eccl(esi)e qua quociens se in solucione p(re)missor(um) om(n)i(um) (et) singulorum negligens siue et remissa p(ro) eo incurret ip(s)o f(ac)to Nos u(er)o Bohunta priorissa Agnes custrix ludmilla sub
priorissa Anca Jnfirmaria Jutka hospitalia Margaretha puzwirij Oudea cameraria katherina stukonis (et) totusq(ue) Conuentus s(an)c(t)imonialiu(m) mon(asterij) s(an)c(t)i Georgij p(re)dicti
p(re)missa om(n)ia et singula p(er) d(omi)nam Elizabet Abbatissam sup(ra)dicta(m) ordinata et disposita rata et grata h(ab)entes ad ea n(ost)r(u)m consensu(m) p(re)bemus p(ar)iter et assensu(m) Jn cuius rei testi
moniu(m) Sigillu(m) sup(ra)dicti d(omi)ni Archi(episcopi) necnon et n(ost)r(a) videlic(et) Abbatisse et Conuentus p(re)dictor(um) sigilla p(re)sentibus sunt appensa Datu(m) prage Anno d(omi)ni Mill(esim)o Trecentesimo
Sexagesimo Octauo feria t(er)cia post festu(m) b(ea)ti Georgij martiris gloriosi

Scholarly transcription markup

(text)
Expanded abbreviation; the letters in parentheses are supplied.
~text~
Minor uncertainty.
|text|
Serious uncertainty.
¦text¦
Fragile reading.
<text>
Contextual reconstruction not securely visible.
# / #3w
Visible but unreadable writing.
^3w^ / ^2l^
Physically missing or damaged passage.