R3_PERIOD_CONTEXT
975
CZ-NA > AZK > 975
highMonasterium
Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
View
Translation
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
Admodum Reuerende in Christo Pater
Quod Reuerenda P(aternitas) V(est)ra a Monasterio Sedlicensi
fuerit assumpta ad regimen Monasteriorum
de Aula Regia et de Zara magno
nobis est solatio, confidimus enim vestram hanc
promotionem Sacri Ordinis nostri non mediocri
futuram ornamento, ideo lubenter n(ost)ras ad vos
confirmationis litteras transmittimus. Quoad
Vicariatum autem quia proximo anno celebraturi
sumus Capitulum generale, in quo R(everen)di Patres
Coabbates nostri agent de vicariatibus conferendis,
nostras censuimus litteras vsque ad illud tempus tantum
~propagandas~. Ne tamen monasteria Ordinis nostri in
Bohemia consistentia Superioris auxilio destituantur
decernimus generalem commissionem R(everen)dae P(aternitatis) V(est)rae
ad ea visitanda vt eorumdem statum dicto Capitulo
generali declarare valeat; Et quamquam nihil
~intendamus~ quidquam inconsulto predicto Capitulo
immutare quoad Vicariatus ab ipso ordinatos tamen
propter vrgentes causas dedimus commissionem R(everen)do
abbati Lubensi ad visitanda Silesiae monasteria